« »
 
[]« Buræ » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 779b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BURAE
BURÆ, Vox ejusdem notionis et originis atque Brandones, Dominica prima Quadragesimæ apud Lotharingos et Barrenses, quibus Bure idem sonat, quod alibi Brandon, fax, tæda, ignis. Bules, eodem sensu, usurpatur in pago Virdunensi ; ubi Bule etiamnum vocant acervum ligneum, cui lætitiæ causa ignis subjicitur. Charta officialis Metens. ex Chartul. S. Petri de monte :
Datum anno Domini 1254. feria quinta post Buras.
Alia ibid. ann. 1290 :
Doneies lou Lundi devant les Bures.
Charta Radulphi abb. S. Apri ann. 294 :
Volumus etiam quod capellanus,..... teneatur solvere singulis annis, die crastina Burarum, pictantiario nostri monasterii.... xx. solidos Tullenses.
Alia ann. 1349. in Chartul. Godefridi dom. Asperim. fol. 3. r°. ex Bibl. reg. :
Lesqueilz quaitrevins escus d'or je ai promis et promes à paier.... au jour des Bures prochainement venant. Le Dimenge des Buires,
in Charta ann. 1387. ex Chartul. priorat. Belleval. Boure, eodem significatu, dicunt Insulenses et Tornacenses. Vide Brandones supra in Brando 1.