« »
 
[]« 6 burdo » (par L. Favre, 1883–1887), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 781c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BURDO6
6. BURDO, Bordo, inter arma vetita recensetur in Stat. Bonon. ann. 1250-67. tom. 1. pag. 270 :
Arma vetita intelligimus cultellum inpuntatum de ferire, vel schinipum, falçonem, cultellaçum, penatos, lançonem, Burdonem, etc.
 ; et in op. cit. tom. 1. pag. 274 :
Statuimus quod homines comitatus bon. vel districtus non portent lanceas, vel falçones... neque Burdones, seu lançones, etc.
◊ Burdonis natura et figura haud nota est, nec in re lumen aliquod nobis afferunt Lexici ; tantum a nominis vicinitate suspicamur Burdonem esse, ut peregrinantium hastile, baculum mucrone aculeatum. Codices nostrorum Statutorum in locis, quos attulimus, et in aliis (vide tom. 1. pag. 96.) constanter referunt, Burdo, Burdones ; e contra in Stat. Ferr. ann. 1268. apud Murat. tom. ii. Antiq. Ital. col. 515. habetur Bordo. Vide in hac voce. Fr.