« »
 
[]« Burgerastrum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 784b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BURGERASTRUM
BURGERASTRUM, Placentæ species, non absimilis forte ab ea quæ etiamnum Fiscanensibus monachis in Cœna Domini ministratur. Est autem crustulum tesselatum cum aniso permistum, quod ad id quod nos Galli vocamus Gaufre proxime accedit. Minus recte ; est enim Potio quædam, ut videre est supra in Borgerastre. Chronicon Fiscanense parte 2 :
Panetarius debet præparare per manum Cellararii Burgerastrum in Cœna Domini, et in prima die Quadragesimæ vinum in justiis.
Vide Burgacea.