«
Burgus » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 786b.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/BURGUS
BURGUS,
Burgum, ita appellabant,
crebra habitacula constituta
, ut est
apud Orosium lib. 7. cap. 22. et Isidorum lib. 9. cap. 2. sect. 99. seu
domorum
congregationem, quæ muro non clauditur
, ut est apud Luithprandum lib. 3. cap. 12.
atque inde
Burgundiones appellatos iidem scribunt, populos scilicet, qui ripas
Rheni insederunt, et postmodum in interiora Galliarum penetrarunt : de quibus præter
cæteros Scriptores, qui horum meminere, sic scripsit auctor Vitæ S. Faronis Episc. Meld.
cap. 8 :
Olim a Romanis devicta est Germania, quæ post Scythiam inferiorem a
Danubio inter Rhenum fluvium Oceanumque conclusa cingitur : in qua fuit constitutum
quoddam genus per limites castrorum a Tiberio Cæsare pro officio militari. Ubicunque
enim castra Romanorum custodiam militarem spectabant, hoc genus circa se per limites
ordinabant, audebantque illi animas atque corpora sua credere, curasque securitatis cum
die nocteque partiri ; atque in gentem coaluit magnam, et ex locis nomen sumpsit, quia
pro limitibus crebra habitacula constituta, Burgos vulgo vocant : unde sunt Burgundiones
vulgo dicti, facto nomine a nomine Burgi. Hi præterea rebelles Romanis effecti, plus
quam octoginta millia armatorum ripæ Rheni fluminis insederunt, et nomen gentis
obtinuerunt.
◊
Vide Massmann. voce
Baurgs, in
Glossar. ad Interpr. Goth. Evang. S. Iohannis. Graff. Thesaur. Ling. Franc. vol. 3. col.
179. et Schmeller. Glossar. Saxon. voce
Burg, Ihrii Glossar. Suio-Goth. vol. 1.
col. 242. voce
Borg, et Glossar. Anglosax. vocibus
Burh et
Byrig.
Omnibus est Urbs, civitas, nonnunquam castrum. Alia vox, cujus tamen origo ad hanc
nostram proxime accedere videtur, est
Bur, Habitatio ; de qua vide Graff. l. 1.
col. 18. Schmeller. Ihrium l. 1. col. 393. et Glossar. Anglos. Mediis temporibus plurimæ
voces sine ulla significationis differentia promiscue cum Bur- et Burg- componuntur, ita
scripserunt
Burgraf, Burrichter, Burmal, Burkore, Burmann, etc.
pro
Burggraf, Burgrichter, etc. Vide Gaupp. de urbib. Germ. pag. 59. Quod scribit
vir doctissimus G. literam primum in
Burggraf ob eandem literam sequentem elisam,
ad analogiam hujus vocis in ceteris etiam intercidisse, omnino ferri non potest. Hæsito
tamen an dicam
Bur- antiquam vocem esse, quæ Habitationem sonat, sive vocem medii
ævii
Bur, antiquius
Buari, Habitator (hodie
Bauer, Rusticus), quo
sensu
Burscap et
Bursprake usurpata esse constat in Statut. Bremens. et
aliorum oppidorum Germaniæ inferioris.
◊ At Vegetio lib. 4. cap. 10.
Burgus est
Castellum
parvulum. Et in Glossis
πύργος est
Turris,
Burgus. Unde Casaubonus ad Strabonem, cui concinit Sirmondus ad Sidonium, existimat,
vocis istius originem petendam a Græcis, imo a Macedonibus et Thracibus, qui
βύργον pro
πύργον dixerunt.
Hanc tamen sententiam improbat Cluverius, contenditque, vocem esse puram putam Gallorum ac
Theutonum, penes quos
Burgus semper fuit domorum complurium congregatio, etsi apud
Latinos pro turre, vel turrito propugnaculo in limitibus constituto,
Burgos dici
præterea constet ex leg. 11. Cod. de Offic. Præf. Præt. Afr. Sed hæc ita concilianda
existimo, ut
Burgos Latini, vel etiam Galli ac Germani primitus appellarint domorum
congregationes, cujusmodi majores
villas, et vicos hodie appellamus ; atque adeo
non tam Græcorum, quam Gallorum et Theutonum vocem esse : postmodum vero extructis ad
Burgos militum Germanorum, qui per limites Rheni et Imperii Romani dispositi
fuerant ad illorum custodiam turribus et præsidiis, iis etiam
Burgorum
appellationem inditam. Conf. Diez.
Grammat. Ling. Roman. vol. 1. pag. 9. et Forcellin. voce
Burgus. Papias MS. reg. 7609 :
Burgus, habitaculum magnum hospitibus
(f. hostibus)
expositum.
Id omnino firmant
oppidorum plurium terminationes in
urg, quod quidem nominis attributum, non ipsis
domorum congregationibus, sed castris et castellis, quæ in burgis exstructa sunt. Exemplum
præbet Freherus in Orig. Palat. cap. 7. in
Lobodo, seu
Loboduna, civitate,
quæ postmodum
Lobdenburg dicta est, quasi burgum et præsidium ipsius pagi. Sic
Batenburg, Batavorum castrum, et ita de cæteris, quæ hanc terminationem habent.
Cum vero
Burgus, vel
Burgum, nude ponitur, tunc non ipsum castrum ac
prædium ; sed villam, quæ castro subjacet, appellarunt nostri. Conradus de Fabaria de
Casibus S. Galli cap. 14. pag. 142 :
Quo levius castrum potuisset obtinere cum
Burgo Wille.
Hovedenus :
Erant quidem infra Vernolium tres Burgi præter
castellum, etc.
Charta ann. 1180. ap. Gaupp. de
urbib. Germ. pag. 54 :
Castrum Stadii et Burgum cum ministerialibus, etc.
Chart. ann. 1225. ap. Schannat. in Histor. Episcopat. Wormat. vol. 1. pag. 232 :
Concessimus castrum in Heidelberg cum Burgo ipsius castri et comeciam
Stalbohel.
Madox Formulare Angl. pag. 36 :
Edwardus
Rex... vobis notifico, quod volo Burgum de Winintuna, et quatuor hidas terræ
insuper... Monachis apud Westmonasterium in hæreditatem cedere.
Vox
Burgum ibidem Saxonice redditur Byrig, Urbs, civitas. Acta SS. Benedict. sæc. 3.
part. 1. pag. 373. in Miraculis S. Wlframni Episc. Senon. :
Gravissima fames...
quæ per
septem annos continuos orbem oppressit, frequenter urbes et castra
multa populorum stipatione pridem referta, sive villas, sive Burgos, ita depopulata
est, ut ædificiis passim dirutis rarus incola inveniretur.
L. Henschel, 1840–1850.
◊ Burgen pro Habitatione
in castro est in Chart. ann. 1252. ap. Guden. cod. Diplom. vol. 1. pag. 625 :
Ipse
quoque dominus noster Archiepiscopus, tres mansiones que Burgen dicuntur vulgariter
nobis.... concessit in castro prædicto, etc.
Burgum, inquit Cowellus,
est oppidum omni civitate inferius, quod per Chartam Regis
fit corpus politicum, et jurisdictionem talem qualem infra suos limites exercet.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Burgus, Suburbium, Gall.
Fauxbourg. Barthii Glossar. ex Guiberti Hist. Palæst.
lib. 4. cap. 3 :
Hospitatus est extra urbem, donec iniquus Imperator jussit eum
hospitari in Burgo urbis.
Burgus Forensis
, in Chronico S. Medardi Suession. apud
Acherium Spicil. tom. 2. pag. 797 : Anno 1240. Albigenses
appropinquantes civitati
Carcassonæ a Burgensibus et illis qui manebant in Burgo forensi, intus nocte per
traditionem sunt intromissi
. Ibidem :
Ipsi vero Albigenses ab obsidione
recedentes totum forensem Burgum inclytum Carcassonæ igne combusserunt. Burgus
forensis
, id est,
Burgus qui
foris est seu extra urbem. Adde Annal. Beneventan. ad ann. 1073.
Liudprand. Antapod. libr. 1. cap. 41. et libr. 3. cap. 46. Pertz. vol. Script. 3. pag.
181. 284. et 313. Hinc nostrum
Fauxbourg derivatum existimo.
Primo
Forsbourg et
Forbourg, deinde
Fauxbourg, dictum est.
P. Carpentier, 1766.
◊ Alteram vocis Gallicæ
Foubourg originem, cujus auctor est
Duchat, videsis in nova edit. Diction.
etymol. Menag.
P. Carpentier, 1766.
Burgus, Jus burgi. Charta W. reg. Scot. in Chartul. eccl. Glasg. ex Cod. reg. 5540. fol.
13. v°. :
Sciant præsentes et futuri me concessisse.... Jocelino episcopo
Glasguensi et singulis ejus successoribus in perpetuum, ut Burgum habeant apud Glasgu,
cum foro diei Jovis.
Burcus, pro
Burgus. Willelmus Britto lib. 2. Phil. de Corbeia :
Opposuit medium flumen natura fluentum,
Qui Burcum vallo disterminat exteriori.
Hic obstat Comiti, ne vires transferat ultra,
Tam bona ne pereat sub eodem villa furore, etc.
Infra :
Ut magnum turmis cingentibus undique Burcum
Impiger obsideat.
Idem lib. 7 :
Tam clarum Burcum, tam clara mœnia vidit.
Burgarii, qui
Custodes Burgorum dicuntur in leg. 2. de His, qui condit. propr. Cod. Th. 12, 19. Vide
Burgi. quorum certa corpora erant, ejusmodi
Burgorum custodiæ addicta, ita ut
Burgos
deserere non possent ; unde, non secus ac Muliones, servos publicos fuisse ejusmodi
Burgarios non male conjeceris. Vide hanc legem, et tit.
de
Burgariis in Cod. Th. lib. 7.
tit. 14 ibique interpret.
Burgarius, Villicus. Vita MS. S. Gaugerici Ep. Camerac. lib. 2. cap. 10 :
Hunc
siquidem locum... a suo Burgario, qui eum possederat, numerata pecunia
comparavit.