« Burgus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 786b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BURGUS
BURGUS, Burgum, ita appellabant,
crebra habitacula constituta, ut est apud Orosium lib. 7. cap. 22. et Isidorum lib. 9. cap. 2. sect. 99. seu
domorum congregationem, quæ muro non clauditur, ut est apud Luithprandum lib. 3. cap. 12. atque inde Burgundiones appellatos iidem scribunt, populos scilicet, qui ripas Rheni insederunt, et postmodum in interiora Galliarum penetrarunt : de quibus præter cæteros Scriptores, qui horum meminere, sic scripsit auctor Vitæ S. Faronis Episc. Meld. cap. 8 :
Olim a Romanis devicta est Germania, quæ post Scythiam inferiorem a Danubio inter Rhenum fluvium Oceanumque conclusa cingitur : in qua fuit constitutum quoddam genus per limites castrorum a Tiberio Cæsare pro officio militari. Ubicunque enim castra Romanorum custodiam militarem spectabant, hoc genus circa se per limites ordinabant, audebantque illi animas atque corpora sua credere, curasque securitatis cum die nocteque partiri ; atque in gentem coaluit magnam, et ex locis nomen sumpsit, quia pro limitibus crebra habitacula constituta, Burgos vulgo vocant : unde sunt Burgundiones vulgo dicti, facto nomine a nomine Burgi. Hi præterea rebelles Romanis effecti, plus quam octoginta millia armatorum ripæ Rheni fluminis insederunt, et nomen gentis obtinuerunt.
◊
Vide Massmann. voce Baurgs, in
Glossar. ad Interpr. Goth. Evang. S. Iohannis. Graff. Thesaur. Ling. Franc. vol. 3. col.
179. et Schmeller. Glossar. Saxon. voce Burg, Ihrii Glossar. Suio-Goth. vol. 1.
col. 242. voce Borg, et Glossar. Anglosax. vocibus Burh et Byrig.
Omnibus est Urbs, civitas, nonnunquam castrum. Alia vox, cujus tamen origo ad hanc
nostram proxime accedere videtur, est Bur, Habitatio ; de qua vide Graff. l. 1.
col. 18. Schmeller. Ihrium l. 1. col. 393. et Glossar. Anglos. Mediis temporibus plurimæ
voces sine ulla significationis differentia promiscue cum Bur- et Burg- componuntur, ita
scripserunt Burgraf, Burrichter, Burmal, Burkore, Burmann, etc.
pro Burggraf, Burgrichter, etc. Vide Gaupp. de urbib. Germ. pag. 59. Quod scribit
vir doctissimus G. literam primum in Burggraf ob eandem literam sequentem elisam,
ad analogiam hujus vocis in ceteris etiam intercidisse, omnino ferri non potest. Hæsito
tamen an dicam Bur- antiquam vocem esse, quæ Habitationem sonat, sive vocem medii
ævii Bur, antiquius Buari, Habitator (hodie Bauer, Rusticus), quo
sensu Burscap et Bursprake usurpata esse constat in Statut. Bremens. et
aliorum oppidorum Germaniæ inferioris.
◊ At Vegetio lib. 4. cap. 10. Burgus est Castellum
parvulum. Et in Glossis πύργος est Turris,
Burgus. Unde Casaubonus ad Strabonem, cui concinit Sirmondus ad Sidonium, existimat,
vocis istius originem petendam a Græcis, imo a Macedonibus et Thracibus, qui βύργον pro πύργον dixerunt.
Hanc tamen sententiam improbat Cluverius, contenditque, vocem esse puram putam Gallorum ac
Theutonum, penes quos Burgus semper fuit domorum complurium congregatio, etsi apud
Latinos pro turre, vel turrito propugnaculo in limitibus constituto, Burgos dici
præterea constet ex leg. 11. Cod. de Offic. Præf. Præt. Afr. Sed hæc ita concilianda
existimo, ut Burgos Latini, vel etiam Galli ac Germani primitus appellarint domorum
congregationes, cujusmodi majores villas, et vicos hodie appellamus ; atque adeo
non tam Græcorum, quam Gallorum et Theutonum vocem esse : postmodum vero extructis ad
Burgos militum Germanorum, qui per limites Rheni et Imperii Romani dispositi
fuerant ad illorum custodiam turribus et præsidiis, iis etiam Burgorum
appellationem inditam. Conf. Diez.
Grammat. Ling. Roman. vol. 1. pag. 9. et Forcellin. voce Burgus. Papias MS. reg. 7609 :
Burgus, habitaculum magnum hospitibusId omnino firmant oppidorum plurium terminationes in urg, quod quidem nominis attributum, non ipsis domorum congregationibus, sed castris et castellis, quæ in burgis exstructa sunt. Exemplum præbet Freherus in Orig. Palat. cap. 7. in Lobodo, seu Loboduna, civitate, quæ postmodum Lobdenburg dicta est, quasi burgum et præsidium ipsius pagi. Sic Batenburg, Batavorum castrum, et ita de cæteris, quæ hanc terminationem habent. Cum vero Burgus, vel Burgum, nude ponitur, tunc non ipsum castrum ac prædium ; sed villam, quæ castro subjacet, appellarunt nostri. Conradus de Fabaria de Casibus S. Galli cap. 14. pag. 142 :(f. hostibus)expositum.
Quo levius castrum potuisset obtinere cum Burgo Wille.Hovedenus :
Erant quidem infra Vernolium tres Burgi præter castellum, etc.Charta ann. 1180. ap. Gaupp. de urbib. Germ. pag. 54 :
Castrum Stadii et Burgum cum ministerialibus, etc.Chart. ann. 1225. ap. Schannat. in Histor. Episcopat. Wormat. vol. 1. pag. 232 :
Concessimus castrum in Heidelberg cum Burgo ipsius castri et comeciam Stalbohel.Madox Formulare Angl. pag. 36 :
Edwardus Rex... vobis notifico, quod volo Burgum de Winintuna, et quatuor hidas terræ insuper... Monachis apud Westmonasterium in hæreditatem cedere.Vox Burgum ibidem Saxonice redditur Byrig, Urbs, civitas. Acta SS. Benedict. sæc. 3. part. 1. pag. 373. in Miraculis S. Wlframni Episc. Senon. :
Gravissima fames... quæ per septem annos continuos orbem oppressit, frequenter urbes et castra multa populorum stipatione pridem referta, sive villas, sive Burgos, ita depopulata est, ut ædificiis passim dirutis rarus incola inveniretur.
L. , 1840–1850.
◊ Burgen pro Habitatione
in castro est in Chart. ann. 1252. ap. Guden. cod. Diplom. vol. 1. pag. 625 : Ipse quoque dominus noster Archiepiscopus, tres mansiones que Burgen dicuntur vulgariter nobis.... concessit in castro prædicto, etc.
Burgum, inquit Cowellus,
est oppidum omni civitate inferius, quod per Chartam Regis fit corpus politicum, et jurisdictionem talem qualem infra suos limites exercet.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Burgus, Suburbium, Gall. Fauxbourg. Barthii Glossar. ex Guiberti Hist. Palæst.
lib. 4. cap. 3 : Hospitatus est extra urbem, donec iniquus Imperator jussit eum hospitari in Burgo urbis.
Burgus Forensis, in Chronico S. Medardi Suession. apud Acherium Spicil. tom. 2. pag. 797 : Anno 1240. Albigenses
appropinquantes civitati Carcassonæ a Burgensibus et illis qui manebant in Burgo forensi, intus nocte per traditionem sunt intromissi. Ibidem :
Ipsi vero Albigenses ab obsidione recedentes totum forensem Burgum inclytum Carcassonæ igne combusserunt. Burgus forensis, id est, Burgus qui foris est seu extra urbem. Adde Annal. Beneventan. ad ann. 1073. Liudprand. Antapod. libr. 1. cap. 41. et libr. 3. cap. 46. Pertz. vol. Script. 3. pag. 181. 284. et 313. Hinc nostrum Fauxbourg derivatum existimo. Primo Forsbourg et Forbourg, deinde Fauxbourg, dictum est.
P. , 1766.
◊ Alteram vocis Gallicæ
Foubourg originem, cujus auctor est Duchat, videsis in nova edit. Diction.
etymol. Menag.P. , 1766.
Burgus, Jus burgi. Charta W. reg. Scot. in Chartul. eccl. Glasg. ex Cod. reg. 5540. fol.
13. v°. : Sciant præsentes et futuri me concessisse.... Jocelino episcopo Glasguensi et singulis ejus successoribus in perpetuum, ut Burgum habeant apud Glasgu, cum foro diei Jovis.
Burcus, pro Burgus. Willelmus Britto lib. 2. Phil. de Corbeia :
Infra :Opposuit medium flumen natura fluentum,Qui Burcum vallo disterminat exteriori.Hic obstat Comiti, ne vires transferat ultra,Tam bona ne pereat sub eodem villa furore, etc.
Idem lib. 7 :Ut magnum turmis cingentibus undique BurcumImpiger obsideat.
Tam clarum Burcum, tam clara mœnia vidit.
Burgarii, qui Custodes Burgorum dicuntur in leg. 2. de His, qui condit. propr. Cod. Th. 12, 19. Vide Burgi. quorum certa corpora erant, ejusmodi
Burgorum custodiæ addicta, ita ut Burgos
deserere non possent ; unde, non secus ac Muliones, servos publicos fuisse ejusmodi
Burgarios non male conjeceris. Vide hanc legem, et tit. de
Burgariis in Cod. Th. lib. 7.
tit. 14 ibique interpret.
Burgarius, Villicus. Vita MS. S. Gaugerici Ep. Camerac. lib. 2. cap. 10 :
Hunc siquidem locum... a suo Burgario, qui eum possederat, numerata pecunia comparavit.