« Burina » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 787c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BURINA
BURINA, Seditio, proprie Mesleia. Charta Henrici Imp. ann. 932. apud Miræum in
Cod. Don. piar. cap. 30. et Barthol. Fizenium in Hist. Leodiensi pag. 213 :
Et in his locis.... concedimus et confirmamus eis bannum et justitiam, impetum et Burinam, ictum et sanguinem, etc.Alia apud eumdem Miræum cap. 85 :
In his locis possidet Ecclesia bannum et justitiam, impetum et Burinam.Charta Samsonis Archiepiscopi Remensis pro Cisoniensibus :
Si forte latro captus fuerit, sive aliqua Burina facta fuerit, aliquid justitiæ exercebit ; sed tamen latro dimitti non debet, ..... nisi Advocatus vel familia ejus rescierit.Charta Henrici Imp. ann. 1107. apud Chapeavillum tom. 2. pag. 55 :
In seditionibus, quas vulgo Stuer et Burinne dicimus, judicandis.Ex his emendanda Charta seu Epistola Fulcardi Abbatis Lobiensis, in Chr. Lobiensi pag. 602 :
In placitis, præter Burinam et testeiam, non debet habere Advocatus, nisi tres denarios.Perperam enim editum bincinam. Antiquæ Consuetud. villæ Hasprensis apud Marten. Collect. Ampliss. tom. 1. col. 894 :
Si quis in villa sanguinem fluentem vel Burinam fecerit, et id legitimo probatum fuerit testimonio, forisfactum sanguinis per sexaginta, forisfactum Burinæ per triginta solidos emendabit : quorum duæ partes Ecclesiæ, tertia Comitis erat.Hæc sic Gallice redduntur in Ch. ann. 1197. ex Chartul. Hannon. in Cam. Comput. Insul. :
Se aucuns en le ville de Haspre fait sanc courant ou Burine, et il est prouvé par loyal tesmoingnage, le fourfait du sanc il amende par lx. sols, et de le Burine par xxx. sols. Mesleiaet Burina in hoc differunt, quod Burina sit animosa contentio, in qua rixantes mutuis sese lacessunt conviciis ; in Mesleia vero mutuis conviciis etiam adjiciant verbera : utrumque sic optime vertitur Gallice, Querelle de fait et Querelle de parole, in veteri translatione Gallica Chartæ Guidonis Comitis Flandriæ ann. 1237. Vox Burina, ejusdem originis esse videtur ac Germ. Empœrung, scilicet a verbo Bœren, Tollere, allevare. Vide etiam Burma. Germ. antiq. Burjan, ordiri, incipere.
Aneborende, Insurgentes in me ; Ufpurit, suscitabit (omnes terminos terræ)in vet. vers. Germ. Bibl. ap. Graff. Thes. Ling. Fr. vol. 3. col. 158. 163. 167.