« »
 
[]« Burmal » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 788c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BURMAL
BURMAL. Charta Conradi archiep. Magdeburg. ann. 1226. apud Ludewig. tom. 12. Reliq. MSS. pag. 322 :
Insuper sculteto civitatis,..... de eo quod Burmal nominatur, quatuor denarii
(dabuntur). Ubi mulctæ variis ex causis solvendæ statuuntur ; unde Burinal legendum suspicor. Vide supra Burma. Nihil mutandum. Chart. Scabin. Hallens. ann. 1235. art. 32. ap. Gaupp. Jus Magdeb. pag. 227 :
Si alienus effici voluerit noster burgensis 3. solidos dabit, quod Burmal appellatur.
Plura ap. Haltaus. voce Bauermal, Glossar. Germ. col. 108. Est Jus civitatis et quod pro eo obtinendo datur.