« Burmeister » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 788c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BURMEISTER
BURMEISTER, Sculteti seu Prætoris Assessor, qui et Ecclesiæ Nuncius, ut puto, dictus
est, quod ab Ecclesia electus esset atque institutus. Ludewig. Relig. MSS. tom. 5. pag.
26 :
Dictus Scultetus in præfata villa ter in anno solemniter judicio præsidebit, cui assidebit Nuncius ipsius Ecclesiæ, qui Burmeister vulgariter nuncupatur ; et quidquid lucri in dicto judicio percepit, tertia pars erit Sculteti, et duæ partes ad Ecclesiam pertinebunt. Per totum autem anni circulum residuum prætaxatus Ecclesiæ Nuntius de xiv. in xiv. diem judicio præsidebit, et duæ partes lucri nihilominus Ecclesiæ et tertia cedet Sculteto. Burmeisterper abbreviationem dictum existimo pro Burgermeister, quod vide in Burgimagister. Vide Haltaus. voce Bauermeister, Glossar. German. col. 109.