« »
 
[]« Byzantia » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 801a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BYZANTIA
BYZANTIA, In ecclesia Autissiodorensi ita appellabatur annua quædam distributio, quæ fiebat in vigilia translationis S. Stephani ad Byzantium ; unde vocis origo. Stat. capit. Autiss. inter Probat. Hist. Autiss. pag. 196. col. 1 :
Anno Domini 1461.... quia per depositionem antiquorum canonicorum ecclesiæ in capitulo existentium, compertum fuit quod Bizantia seu vacca varia antiquitus distribuebatur singulis annis canonicis et aliis eam lucrantibus, hora majoris missæ vigiliæ translationis beati prothomartyris Stephani ad Bizantium.... Statuerunt et ordinaverunt, quod de cætero dicta distributio Bizantiæ lucrabitur hora prædicta.
Alia ann. 1553. ibid. [] pag. 219. col. 2 :
Qui comparuerit in missa, quæ celebratur in ecclesia in die S. Aniani, in vigilia translationis S. Stephani prothomartyris in mense Novembri, quæ dicitur Bizantia, percipit integram distributionem illius Bizantiæ, quæ fit in frumento et vino apud S. Germanum singulis annis.