« »
 
[]« Byzantius » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 801b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BYZANTIUS
BYZANTIUS, Nummus aureus ab Impp. Constantinopolitanis cujus Constantinopoli, quæ olim Byzantium, unde monetæ nomen. Joan. de Garlandia in Synonymis :
Dragma Bisantius est, vel Aureus, atque Talentum.
Ugutio : Bizantium olim dicta est Constantinopolis, unde Bizanticus et Bizantius, et hinc adhuc moneta illius loci dicitur Bizanteus et Bizantius. Johannes VIII. PP. Epist. 133. primus videtur hanc vocem usurpasse :
Et nostram iram habebit, et mille Byzanteos palatio nostro componet.
Baldricus Dolensis lib. 1. Hist. Hieros. :
Direxerunt itaque legationem Constantinopolim, quæ vocabulo antiquiori Bysantium dicta fuit, unde et adhuc monetæ civitatis illius denarios, Byzanteos vocamus.
Willelm. Malmesbur. lib. 4. de Gestis Regum Angl. :
Constantinopolis primum Byzantium dicta : formam antiqui vocabuli præferunt Imperatorii nummi, Byzantini vocati.
Guntherus in Hist. Constantinopol. cap. 15. de Constantinopoli :
Græco nomine Byzantion vocabatur : unde et apud modernos nummi aurei, qui in illa formari consueverant, a nomine ipsius urbis Byzantii appellantur.
Perperam igitur Miræus, qui a Vesuntione Sequanorum metropoli, vulgo Besançon, Bysantios dictos scripsit. Charta Henrici Imp. ann. 1075. pro Monasterio Hirsaugiensi apud Trithemium :
Ut unus aureus, quem Byzantium dicimus, singulis annis... persolvatur.
Charta Henrici Imp. ann. 1107. in Metropoli Salisburgensi tom. 3. pag. 310 :
Unus aureus, quem Byzantium dicimus.
Philippus Mouskes in Philippo Aug. :
Fu sa raençons aramie,
Et de Besans et d'Estrelins,
Et de Mansois et d'Angevins.
Vide V. Cl. Jacob. Petitum post Pœnitentiale Theodori pag. 680.
Byzantei, Byzanti, apud Petrum Damiani lib. 5. Epist. 13. Tudebodum lib. 4. pag. 790. 793. et Ordericum Vitalem pag. 736. 740. 751. 760. 829. 830.
Visanti aurei, in Capitulari Radelchisi Princip. Beneventani cap. 20. et 27. et apud alios passim.
Auri optimi Bezantii, in Charta ann. 915. apud Ughellum tom. 1. pag. 853. 960. Ruodl. fr. 3. vers. 314 :
Quorum vasorum rex unum denariorum
Replet Bysantes quos dicunt aurificantes.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bisantii, in nova Gall. Christ. tom. 4. col. 585 :
Dedit ad mensam Canonicorum ecclesiam de Noirot et medietatem molendini de Faanai, et quatuor Bisantios, pro quibus debet bursa centum solidos.
Instrum. ann. 1222. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. 1170 :
Præterea volo et mando quod filius meus faciat ipsum militem, et det ei arnesium, et semper teneat eum, et dicti sexaginta Bisantii, quos lego, et quadraginta quos ei debeo, non computentur ei in militia.
P. Carpentier, 1766.
Charta ann. 1215. ex Charul. Fiscan. fol. 46. v° :
Reddendo inde nobis duos Bisantios vel quatuordecim solidos annuatim.
Modici valoris interdum fuisse ex eo colligi potest. []
P. Carpentier, 1766.
Bisantus, in Necrolog. Ms. eccl. Meld. fol. 75. v° :
Robertus de Pommesson canonicus Meldensis, qui dedit ecclesiæ beati Stephani sexaginta Bisantos ad emendos redditus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bixantii, in Charta Guillelmi de Tociaco Autissiodor. Episc. ann. 1178. in Chartul. Crisenon. :
Cum eadem matrona prædictæ ecclesiæ multa beneficia contulisset in vita sua, in exitu etiam suo quaterviginti Bixantios, et decem et octo marchas argenti ibidem in eleemosyna dedit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bizantei, et Bizantii. Charta Hugonis Autissiodor. Episc. ann. 1150 :
Inde habuit Bizantium unum.
Doubletus in Antiquit. San-dionys. pag. 726 :
Quatuor modo aureos tibi offero Bizantios. Bizantium auri boni et ponderis 3. denar.
in Charta Adriani PP. ex Chartul. Compend. Occurrit præterea apud Madox Formul. Angl. pag. 190. et alibi non semel. Chron. Farfense apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 515 :
Pœnam interposuit Bizanteorum aureorum mille si amplius quæstionem rememoraret.
Byzantii Albi, seu argentei. Constitutiones Odonis Legati Apost. in Cypro ann. 1248. cap. 4 :
Quibus etiam volumus, in Nicosiensi Ecclesia 40. et in aliis 25. Byzantios albos.... exhiberi.
In Charta ann. 1399. in insula Cypro descripta, observo datos Conventui et Monasterio FF. Prædicatorum Nicosiæ, ubi humatus erat Hugo Princeps Galileæ, Byzancios albos de Cypro mille, pro anniversarii dicti Principis fundatione. Occurrunt etiam in Bulla Gregorii IX. apud Ughellum tom. 7. pag. 60. in Constitut. Joannis Archiepisc. Nicosiensis ann. 1321. cap. 8. etc.
Byzantius de Plata, seu argenteus. Charta Bermundi de S. Martino nobilis Majoricensis ann. 1232 :
Qua Nunoni Sancii vendit aliquot alquerias pro mille quingentos Bisancios bonæ Platæ veteris Mirialmomemni quos omnes habuit et recepit.
Vide Plata.
Byzantii Massamutini, in veteri Charta apud Ughellum tom. 3. pag. 486. Vide Marabotinus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bizantii Melechini, pro Mechlinienses, sic dicti quod Mechliniæ cudebantur. Charta pacis inter Leodienses duos Abbates Everlinum S. Laurentii et Marsilium S. Ægidii de Monte-publico :
In æternum memoriale et testimonium reformatæ pacis dedit : pro remissione autem decimæ suæ duos Bizantios Melechinos annuatim eidem ecclesiæ S. Laurentii in perpetuum solvit.
P. Carpentier, 1766.
Fucum fecit vocis similitudo : ii quippe Bizantii, iidem sunt atque Saracenici. Vide præterea Molachinus.
P. Carpentier, 1766.
Bisancii Romanitici, in Charta apud Pezium tom. 6. Anecd. part. 1. col. 359 :
Septuaginta Bisancios Romaniticos, unam marcam argenti et dimidiam, etc.
Byzantii Saracenati, Saracenici, Nummi aurei Sultanorum Iconiensium, apud Innocent. III. PP. lib. 16. Ep. 175. Gauter. Cancell. pag. 463. Will. Tyr. lib. 12. cap. 25. Vincent. Bellovacens. lib. 32. cap. 56. 201. Nangium in Vita S. Lud. pag. 356. Joinvillam, etc. Saracenati, nude apud Jacobum de Vitriaco lib. 3. pag. 1126. Saraceni, pag. 1125. Vide Dissertat. 20. ad Joinvillam, et Tractatum Historicum Monetarum Francicarum D. le Blanc pag. 157. et seq. edit. 1692. ubi conjicit, bysantii nomen non fuisse cujusdam monetæ peculiaris proprium, sed potius omnium nummorum aureorum commune, ac proinde nullum illius fuisse valorem [] fixum, sed diversum pro vario pondere. Verum auctor ipse consulendus est, et Menagius in Dictionario Etymol. Gallico ad vocem Besant. []
P. Carpentier, 1766.
Bisantii Sarraconalli, Iidem qui Saracenati. Charta ann. 1166. ex Tabul. Massil :
R. Dei gratia sanctissimæ Nativitatis D. N. J. C. quæ est in Bethlem [] devotus episcopus, cum assensu et voluntate totius capituli recepimus de mutuo a communi Massiliæ mille ccxj. Bisantios Sarraconallos, etc.