« »
 
[]« Cacepollus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 011a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CACEPOLLUS
CACEPOLLUS, Cachepolus, Chacepollus, Lictor, satelles, Anglis, a Catchpoll, quæ vox occurrit apud Willelmum Thorn. pag. 2153. et 2154. Cambro-Britannis, Ceispwl, est lictor vel pollinctor, a Cais vel Ceis, unde Ceisio, quærere et Pwll, fossa, fovea. Est igitur Ceispwll juxta vim etymologicam idem quod Quærens fossam : nisi mavis vocem derivatam a Cace, mittere, et eodem Poull, tuncque idem esset quod Mittens in fossam. Utrumque etymon convenit pollinctori. An exempla lictori, an pollinctori melius conveniant, et quænam, judicet lector. Gloss. Ælfrici : Exactor, hæcevol. Sed nescio an hæc huc spectent. Alii volunt vocem compositam ex to catch :, apprehendere, et pole vel polle, caput. Etymon hujus vocis a Cangio productum nimis esse adfectatum qui non videt. Gallis cacher olim erat Exigere, percipere, et Chaçaige, Chachage, Tributum, vectigal, uti Carpentarius auctor est voce Cachia 3. Altera pars vocis pollus contracta videtur ex Bedellus ; German. infer. Bodel, Bœel, ita ut Cacepollus proprie sit Tributorum exactor. Adel. Leges Ethelredi, apud Bromptonum, cap. 24 :
Si Cacepollum advocet, quod ei telonium dedit, et ille neget, perneget ad Dei judicium, et in nulla alia lada.
Lambertus Ardensis in Hist. Comitum Guin. :
Servientes etiam et Cachepoli cum virgis, et asperis virgis, operatores invicem provocantes, etc.
P. Carpentier, 1766.
Apparitor primarius, impositionum exactor. Charta Renaudi dom. Baugiaci ann. 1232. inter Probat. ult. Hist. Trenorch. pag. 193 :
Invenerunt siquidem præfati arbitratores ab hominibus pro utraque parte juratis, quod in villa Bisyaci nullum debemus habere Chacepol, nisi tantum præpositum....... Amovemus siquidem in perpetuum le Chacepol, firmiter promittentes quod per nos, nec per alios loco nostri, ibidem Chacepols de cætero instituetur.
Lit. remiss. ann. 1385. in Reg. 127. Chartoph. reg. ch. 135 :
Comme ledit Guillaume feust lors Chacepol et sur le gouvernement de la juridiction de la chastellenie dudit lieu de Toussey pour et au nom de nostre amé et feal chevalier le sire de Beaujeu.
Extract. ex Tabul. baron. Bellijoc. ad ann. 1486 :
Sur ce que le prevost de Lymas a accoutumé d'aller diner à Pomiers le jour de S. Barthelemy, avec lui son Chassipole sergent, au presbytere dudit lieu appartenant à M. l'abbé de l'Islebarbe, à cause dudit presbitere, pour cause de la garde dudit presbitere, lequel diner M. l'abbé, ny autres pour lui, ne fit ledit diner audit jour, jaçoit que ledit prevost y fut avec sa compagnie, le clerc de la cour, son Chassipole sergent, etc.
Chacipollus, in Bibl. Sebusiana cent. 1. cap. 56. Occurrit non semel in Charta [] Ludov. Dom. Bellijoci, pro Libertatibus villæ Bellijocensis ann. 1274. Feodum de Chassipolerie de Dompmartin, in Probat. Hist. Bressensis pag. 52. species sergenteriæ. Hist. Dalphin. tom. 1. pag. 147. in Litteris Humberti Dalph. ann. 1296 :
Item donamus et concedimus Chacipollariam dicti loci de Balma prædicto Guillelmo et suis prædictis tenendam et exercendam, perpetuo ; quandocunque Guillelmus Chacipollus qui nunc est, decesserit, vel ipsam Chacipollariam resignaverit, aut eam Chacipollariam dimittere ipsum Guillelmum Chacipollum contingerit, casu aliquo seu causa.
Vide Commentaria Trevoltiana Dec. 1709. pag. 2184.
Chassipullus, Tabular. Brivatense fol. 194 :
Bajuli, Chassipulus, et custodes Ecclesiæ, gayta, Præco principalis, etc.
Infra :
Bajuli et Chassipulli terrariorum, qui bajulum et Chassipulum ab antiquo habuerunt, etc.
P. Carpentier, 1766.
Cacipulcus, Eadem notione. Charta Pontii Terniac. præpositi in Chartul. Cluniac. :
Vendo..... servitium Cacipulci, et vineam juxta fontem Reginæ.
P. Carpentier, 1766.
Chacipoleria, Chacipolleria, Officium Cacepolli, ejusdemque emolumentum. Charta Seguini episc. Matiscon. ann. 1259. in eod. Chartul. ch. 257 :
Idem Jacobus pro Chacipoleria de Blanos dicebat se habere..... sex panellos frumenti ;..... et pro Chacispoleria de Vilers se habere..... sex penellos frumenti pro messe.
Acta capit. eccl. Lugdun. ex Cam. Comput. Paris. ad ann. 1342. fol. 80. v°. col. 2 :
Commiserunt Stephano de Valeint cadurerio Chacipolleriam de Chassey.
Et fol. 81. r°. col. 2 :
Commiserunt Anthonio de S. Ciccario, durante administratione, Chacipolleriam Franchævillæ.