« Cadivus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 014b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CADIVUS
CADIVUS, Qui per se cadit, unde Cadiva poma apud Plinium : præsertim
Caducus, qui eo morbo laborat, qui hominem cadere facit. Agobardus in epist. ad
Bartholomæum :
In quodam loco cœperunt fieri quædam percussiones, ita ut Caderent quidam modo Epilepticorum, etc.Gloss. Lat. Græc.
Caducus, ἐπίληπτιϰός.Sic enim ibi emendandum. Gloss. Lat. MS. Regium :
Caducus a cadendo dictus est, Vecors, Dæmoniaticus, Lunaticus.Gariopontus lib. 1. cap. 7. de Epilepsia :
Alii Caducum ex eo, quod Cadunt, appellavere.Marcellus Empiric. cap. 20 :
Etiam Caducis datum prodest : nam si vel duos cyathos Cadivus inde sorbeat, etc.Marculfus lib. 2. form. 22 :
Vendidi servum juris mei, aut ancillam nomine illam, non furem, non fugitivum, neque Cadivum, sed et mente et omni corpore sanum.Quæ totidem fere verbis habentur in Formulis veter. apud Bignonium pag. 377. et 380. ubi recte Spelmannus et Lindenbrogius Cadivum, Epilepticum interpretantur, quem Caducum vocat Firmicus lib. 3. cap. 6. lib. 4. cap. 1. 2. 7. etc. et Lex Bajwar. tit. 15. § 9. ubi ait mancipii aut caballi venditionem irritam fieri non debere,
nisi forte vitium invenerit emptor, quod illi venditor celaverit, hoc est, in mancipio, aut caballo, aut in qualicunque peculio, id est, aut cæcum, aut herniosum, aut Caducum, aut leprosum.
Juris enim erat apud veteres, ait Acron ad Horatii Sat. 3. lib. 2. ut cum servum distraheret quis, ejus omnia vitia vel animi, vel corporis publicaret, nisi forte amaret litem, quia licebat emptori agere contra venditorem, si inveniebatur postea servus vitiosus.Ita Caduci in Vita MS. Caroli Magni jussu Friderici Imp. exarata lib. 2. cap. 23. Vide Lunaticus.
Cadiva Insania, pro Epilepsia, in Vita S. Præjecti cap. 2. num. 6. Cadiva gutta, in
Glossis Biblicis MSS. Cadax passio, apud Alexandrum Iatrosophistam lib. 1.
Passionum cap. de Cibis freneticorum. Isidoro in Gloss. Cadax, est
claudus, qui sæpe cadit.