« »
 
[]« Cafagium » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 016b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAFAGIUM
CAFAGIUM, f. Domus præcipua, idem quod Caput mansi. Charta ann. 767. apud Murator. tom. 5. Antiq. Ital. med. ævi col. 747 :
Locus qui appellatur Duenta, excepto Cafagio illo in integrum ad Cattarutula da Padule, quod nobis reservamus.
Alia ann. 783. ibid. tom. 3. col. 1013 :
Excepto... Cafagio meo in ipso loco Rasiniano, ubi dicitor ad Suvera ;.... excepto Cafagio meo, qui dicitor da Formicianu.
Nisi idem sit quod infra Capitolium 1. Non esse caput mansi evincunt quæ præcedunt in charta ann. 767 :
Dedimus ibidem casa habitationis cum solamento, etc.
In altera charta bis occurrit. Utræque de donationibus conscriptæ sunt, hac ecclesiæ, illa feminæ factis. Fortasse radix Germanica, ita ut idem sit quod Bifang, septum imprimis feris custodiendis aptum.