« »
 
[]« Calatores » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 021a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CALATORES
CALATORES, Festo, Servi, ἀπὸ τοῦ ϰαλεῖν, quod est vocare, quia semper vocari possent ob necessitatem servitutis. Gloss. Lat. Græc : Calatores, δοῦλοι δημόσιοι, περίπολοι. Calator, ϰλήτωρ. Calatores, ἐϰϐιϐασταὶ ἱερέων. Gloss. Isidori : Calator, Minister sacrorum. Vide Forcellin. Sed aliud sonat apud Leonem Ost. lib. 3. Chr. Casin. cap. 58 :
Gualterius... reddidit B. Benedicto fluvium Lauri cum tota piscaria sua, et ipsam focem S. Benedicti cum tota piscaria et Calatoribus suis, tam intus, quam foris, cum introitu et exitu suo.
Ubi forte Calatores, remiges sunt : nam Italis Calar remi, est navigare. Malim Piscatores intelligi a Calare 2. quod vide. Vide supra Caitor.