« »
 
[]« Callis » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 033a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CALLIS
CALLIS, pro via Regia, apud Latinos vix usurpatur : secus apud Scriptores inferioris ætatis. Schedæ antiquæ apud Camdenum in Britannia :
Diebus Honorii et Arcadii facti sunt in Britannia Calles ad mare.
Vetus Charta apud Seldenum ad Eadmerum :
Concordatum est de rectis Callibus, quæ habuerint per civitatem introitum et exitum, quicunque de illis forisfecerit, Regi emendabit. Similiter de Callibus rectis extra civitatem usque ad unam leugam et 3. perticas, et 3. pedes. Si quis ergo infra has publicas vias intus civitatem vel extra foderit, vel palum fixerit, sequitur illum Præpositus Regis, ubicumque abierit, et emendam accipiet ad opus Regis.
Ubi Callis idem valet, quod apud nos Chaucée. Henricus Huntindon. lib. 1 :
Tantæ autem gratiæ inhabitantibus[] fuit Britannia, quod quatuor in ea Calles a fine in finem construerent regia sublimatos auctoritate, ne aliquis in eis inimicum invadere auderet.
Warmannus in Vita S. Pirminii cap. 21 :
Et sic ad Horbacense Cœnobium reversus est per suam semitam, quæ ob piæ privilegium memoriæ ad impræsentiarum vocatur sancti Callis Pyrminii.
Tabularium Ecclesiæ Carnotensis ann. 1138. Ch. 74 :
Videlicet a Novo vico, et a calciato Calle Blesensi, qui transit ante Merlaium, etc.
Mox :
Quacumque semita irent vel redirent Carnotum, nisi inciderent in prædictum calciatum Callem ante Vallem brachiorum.
Vide Tricalium. Statuta Veneta lib. 3. cap. 61. et Probat. Histor. Blesensis pag. 5. Concil. Hispan. tom. 4. pag. 764. col. 1. ubi Callis est pro Vicus, platea.