« 1 calma » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 033b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CALMA1
1. CALMA. Charta Chlotarii Reg. ann. 627. ex Tabulario S. Benigni apud Perardum pag. 6 :
Et silvas de ipso agro devastassent, et terram exinde aut prata per loca plurima invasissent, vel vineas deplantassent, aut Calmas rupissent, etc.Alia Caroli M. ann. 790. pag. 13. ibidem :
Sicut ab ipsa jam dicta Orba, partibus Occidentalibus venitur in Calmibus, Merrenses vocabulo, usquequo perveniatur in planitiem parochiæ Segonciacensis.Notitia vetus apud eumdem pag. 18 :
Albericus dedit de ratione S. Benigni partibus Fulcrici Calmam unam, quæ est in centena Oscarense... habet ipse campus vel Calma, de uno latere, etc.Alia pag. 93 :
Verberatorum canabi, quod habetur in Calma juxta molendinum.Denique alia ann. 1147. pag. 116 :
In fine vero forestæ de Lumini, est pratum ipsorum Militum, quod est inter Calmas de Ance et Blaseio, et prædictam forestam.Quibus in locis Calmæ videntur appellati agri aratorii, in quibus messes esse solent, quæ Calamis frumentariis constant, quos inde nostri Chaumes vocant. Vide Oct. Ferrarium in Orig. linguæ Ital. in Calma.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Alter est locus
in Charta Ludovici Regis Francorum super judicio de querelis Godefridi Lingon. Episcopi et
Odonis Ducis Burgundiæ ann. 1154. inter Instrum. tom. 4. novæ Gall. Christ. col. 174. cui
notio Cangiana non potest accommodari. Sic se habet. Quæro, inquit Dux, ut Episcopus destruat mihi Calmam, et fossatum quod factum est apud Mussi. Ad quod Episcopus respondet post pauca :
Calmam destruere nolo : tum quia frater meus eam ædificavit, ipso Duce juvante, et iturus in Jerosolymam in pace ab eo discessit utpote homo suus : tum quia in alodio S. Mammetis facta est, et ad eum nihil pertinet, et alia munitio in finagio ejus patrisHic Calma videtur esse casa vel etiam munitio quædam sic forte dicta, quod stramentis seu Calamis frumentariis tegeretur. Pari modo possunt intelligi exempla pleraque a Cangio laudata.(prius)fuit et propior Castellioni.
P. , 1766.
◊ Vim vocis non intellexit
Cangius, cujus genuinam notionem docent Academici Hispani in Dictionario, quibus
Calma est Ager exilis et ab omni cultu destitutus, vastus et desertus, atque adeo
idem quod Bruarium : cui explicationi apprime conveniunt et quæ supra allata
sunt et quæ sequuntur ; si tamen locum Cangio additum excipias, ubi Prædium seu villa
rustica esse videtur, ut et apud Brussel de Usu feud. pag. 274. Charta ann. 1035.
in Append. ad Marcam Hisp. col. 1060 : Dono insuper ipsam Calmam cum silvis suis..... Eandem autem Calmam et silvas dono prædictæ domui eo tenore, ut si quid ibi cultum atque laboratum fuerit, omnia serviant sancto Martino, sine cujusquam inquietudine vel blandimento.Charta ann. 1405. in Reg. feud. comitat. Pictav. ex Cam. Comput. Paris. fol. 65. v°. :
Johannes de Foresta valletus advouho..... unam Calmam, sitam ante portam dicti mei arbergamenti ; quæ quidem Calma est appellata Gardia.Vide Calmis et Calmus.
P. , 1766.
Calmen, Eadem notione. Charta ann. 957. in Append. ad Marcam Hisp. col. 871 : Et est ipse alodes in valle ConfluenteAlia ann. 1011. ibid. col. 990 :(cum)aquæ ductibus vel reductibus, Calminibus, cum exiis et regressiis earum.
Confirmamus etiam pascua gregibus vestris, etiam Calmen de Vesias.Vide infra Calmus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Chalma. Instrum. venditionis ann. 1276. ex Chartulario minori San-Benigniano :
Quare dictas quinque eminas bladi percipiendas et reddendas in dicto granario assedi.... Item super Chalmam sitam au Cerisier noirien, sitam juxta terram Roblini.Et in altero venditionis Instrumento ejusdem anni :
Et super unam peciam terræ quæ fuit in Chalma, sitam, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Chalms, in Charta Joannis de Cresto ann. 1294. apud Baluzium tom. 2. Hist. Arverniæ pag.
520 : Tradidit mansum de Melet superiorem et subteriorem.... Item las Chalms de Fenayrols... cum molendinis, furnis, pratis, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Chauma, in Instrumento anni 1276. ex Chartular. minori S. Benigni Divion. : Super Chaumam quæ partitur cum Perrecier et super omnes arbores ejus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Chaumota, ibidem : Super Chaumotam sitam super virgultum D. Marcelli Militis.