« »
 
[]« Cambuta » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 043c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAMBUTA
CAMBUTA, Cambutta, Cambuca, Gambutta, Baculus incurvatus, virga pastoralis Episcoporum. Adrevaldus de Miracul. S. Benedicti, lib. 1. cap. 22 :
Baculo, quod gestabat, incurvo, more veterum Antistitum.
Ita enim Pastorum pedum effictum fuit. Scholiastes Theocriti ad Idyll. 4. v. 49. ait, ῥάϐδον οὖσαν ὀρθὴν, ἐπεύχεσθαι γενέσθαι ϰαμπύλην, ἵνα μὴ ἔγϰυον οὖσαν βλάψῃ τὴν ϐοῦν.
Cambuta. Papias : Cambuta, sustentamen, vel baculus flexus, pedum, crocia. Vetus Glossar. Corbeiense : Cambuta, Baculus Episcoporum. Testamentum S. Remigii apud Flodoardum :
Argenteam Cambutam figuratam.
Perperam Cabutam in MSS. Editio Labbei Cabulam habet pro Cabutam ; Brissonius Cambutam. Ordericus Vitalis lib. 3 :
Per Cambutam Ivonis Episcopi Sagiensis exteriorem Abbatiæ potestatem tradidit.
Infra :
Eique per Cambutam Maurilii Archiepiseopi curam Uticensis Abbatiæ commendavit.
Adde pag. 604. 622. 694. 776. 877. Mabillon. Analect. tom. 3. pag. 390. ex Gestis Gaufredi Episcopi Cenoman :
Cambutam argenteam magni ponderis deauratam et opere decoram cum baculo pastorali.
Quo in loco Cambuta videtur esse a baculo pastorali distinguenda, f. [] quia hic vilior erat, illa pretiosior. Vide ibidem pag. 231. in Præcepto Childerici, et pag. 250. in Gestis Josephi Cenoman. Episcopi.
Nequaquam ex Analect. Mabill. distinguenda est Cambuta a baculo pastorali ; nisi quod cambuta, baculi episcopalis pars est incurvata. Cambutta vero ex Petro Diacono, Furcilla est subalaris, Gall. Béquille vel Potence.
Occurrit non semel apud Scriptores, in Sacrament. Gregorii M. in Ordine Romano, in Vita S. Emeranni apud Canisium tom. 1. in Historia Episcoporum Autisiodor. cap. 63. in Chronico Mauriniacensi lib. 3. in Vita S. Urbani Lingonensis Episcopi cap. 2. apud Wolfardum Presbyter. in Miraculis S. Valburgis lib. 3. Mirac. 5. in Miraculis S. Ursmari n. 5. etc.
Cambutta, in Ordine Romano. Petrus Diac. lib. 4. Chr. Casin. cap. 74 :
Ejusdem claudi Cambuttas ante fores Ecclesiæ suspenderunt.
Ubi quidam Codd. præferunt Gambuttas, ut habet Vita S. Constabilis Abb. Cavensis n. 25. Theodorus Campedonensis de S. Magno cap. 12 :
Baculum ipsius, quem vulgo Cambuttam vocant, per manum Diaconi transmiserunt.
Vita antiquiss. S. Galli ap. Pertzium vol. Script. 2. pag. 14 :
Gallo... Cambuttam (S. Columbani) transmiserunt dicentes : Præceptor noster jussit nobis adhuc vivens, ut per istum baculum Gallus absolveretur.
Cambutta in sepulchri lecto pendens ibid. pag. 20. lin. 6. Vide mox Camboca. Habetur et cap. 7. et 18. de S. Magno, necnon in Charta Drogonis Episcopi Terwanensis pro Roderico Abbate S. Bertini ex Archivo hujus Cœnobii, et apud Mabillonium tom. 3. Analect. pag. 77. et 105. in Gestis S. Innocentii Episcopi Cenoman. necnon in Actis SS. Benedict. sec. 3. part. 2. pag. 627.
Cambotta, in Historia Translat. S. Germani Episc. Parisiensis cap. 15. et in Vita S. Galli Abb. inter Acta SS. Benedict. sec. 2. pag. 245. Occurrit iterum sec. 3. part. 2. pag. 192. et 627. Cam-bot vel Botcam Armoricanis Britonibus, Ramus est a summitate recurvus. Hinc ducenda vocis originatio.
Gabuta, apud Landulfum de S. Paulo in Chronico Mediolanensi cap. 11.
Camputa, apud Crodegangum Metens. Episcop. in Regula Canonic. cap. 26.
L. Henschel, 1840–1850.
Camputta in Chart. ann. 748. ap. Schœpflin. Alsat. Diplom. vol. 1. pag. 18. num. 16 :
Si episcopus... ad ipso monasterio venerit celebrato officio in honorem ejus episcopi donat ei abbas Camputtam seu telariis.
Cambucca. Vita S. Desiderii Episcopi Cadurcensis cap. 19 :
Dum baculus B. viri, qui a Gallis Cambucca vocatur, ad caput sepulcri illius sedule dependeret.
Perperam Cambucia, in Edit. Sammarthanorum. Adamus Brem. cap. 102 :
Cambuccam pastoralem a Conrado Cæsare meruit.
Acta SS. Julii tom. 1. pag. 415. de S. Ottone Episcop. Bamberg. :
In medium turbæ sese fortiter intrudens, Cambuccam suam manu gestabat.
Combucca, apud Andream lib. 2. Vitæ S. Ottonis, Episcopi Bamberg. cap. 17.
Cabuca, in Actis Visitationis Simonis Archiepisc. Bituric. pag. 208. lib. 4. Miscellan. Baluzii.
Cambuca, apud Hugonem a S. Victore in Speculo lib. 1. cap. 2. in Vita S. Winoci Abbat. cap. 13. etc. Visitatio Thesaurariæ ædis S. Pauli Londin. ann. 1295 :
Baculus Ricardi Episcopi tertius, cujus Cambuca de argento deaurato, etc... [] baculus ejusdem, cum Cambuca cornea, continens interius vineam circumplectentem leonem de cupro deaurata.
Occurrit ibi pluries, in Monastico Anglic. tom. 3. pag. 314. Vide Sabuta, ubi Cambuca vel çambuca alio sensu sumitur, scilicet pro Curru seu vehiculo, quo nobiles mulieres alias utebantur. Rocho le Baillif in Dictionario Spagyrico, Cambuca, Bubo vel panus inguinis.
Comboca. Eckeardus Junior de Casib. S. Galli. cap. 3 :
Aram S. Galli adiens, Cambocam suam et magistri ejus multarum virtutum operatricem... rapuit.
Apud Pertz. vol. Script. 2. pag. 98. lin. 34. Cambotam. Occurrit etiam in libro Miraculorum S. Quintini cap. 13.
Sambuca, apud Durandum lib. 1. Ration. cap. 6. n. 24. lib. 3. cap. 15. n. 2. Willelm. Thorn. ann. 1179. pag. 1825. et Will. Hedam in Theodorico Episcopo Trajectensi 31.
Cambucarius. Qui cambucam aut crucem defert. Gloss. vetus Anglic. laudatum a Spelmanno : Crocer, Pedarius, Cambucarius, Crucifer.