« »
 
[]« Camelotum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 045b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAMELOTUM
CAMELOTUM, Pannus ex camelorum pilis confectus, cujusmodi fuit ille, de quo Ælianus lib. 17. de Anim. cap. 34. et Fortunatus lib. 4. de Vita S. Martini :
.... Modo subit aspera tela,
Hispida Cameli rigido quasi vellere texta.
Statuta Raimundi Comitis Tolosani et Legati PP. contra hæreticos apud Catellum :
Caligis de aliqua bruneta etiam vel nigra, vel etiam stanio forti, vel Camelato, vel aliquo alio colorato panno... non utantur.
P. Carpentier, 1766.
Lit. Caroli V. reg. Franc. ann. 1367 :
Item quod nulla ipsarum mulierum audeat portare vestes vel caputia panni aurei, vel cirici aut Camelotorum.
Lit. remiss. ann. 1404. in Reg. 158. Chartoph. reg. ch. 342 :
Cinq quartiers de gris, que l'en dit au pais Camelin waidié.
Camelinum. M. Robert. de Sorbona in serm. de Conscientia :
Supertunicale rotundum cum magnis et latis tunicis de Camelino.
Statuta Ord. Præmonstrat. dist. 1. cap. 13 :
Ita quod ipsæ cappæ griseæ non sint Camelinæ.
Computus reddituum Regis Francorum ann. 1202. apud D. Brussel de Usu feudorum tom. 2. pag. clvi. ad calcem :
Pro capa de Camelino furato de v. octo diebus post medium Augustum c. s... Pro roba Camelino furata de ver ad omnium Sanctorum viii. l.
Fin Camelin, apud Joinvillam in S. Ludovico pag. 8. Camelin d'Amiens, in Computo Step. de la Fontaine ann. 1351. Camelin de Cambray, in Poëm. MS. de Vulpe coronato :
De vert de Gand, ne de Douay,
Ne de Camelin de Cambray.
Statuta pro Opificibus panni urbis Commercii e Cod. MS. ejusdem loci :
Item, Camelins marchans pignez en sain soient fait en xvi. fils que soient à trois filz sur les mains.
Vide Scalig. contra Cardanum exercit. 189. num. 14. et V. Cl. Menagium in Orig. linguæ Francicæ et Italicæ, et Oct. Ferrarium in Ciambelotto. Cambro - Britannis Camlad et Camlod, est pannus undulatus, cymatilis, qui e pilis camelinis fieri solet.
P. Carpentier, 1766.
Testam. Rostagni de Pratocomit. ann. circ. 1340. in Reg. 3. Armor. gener. part. 2. pag. x :
Raubam de camelino de Malinis vel de Brucellis.
Olim Monachi vestes e camelorum pilis confectas deferebant. Sulpitius de Vita S. Martini cap. 7. in descriptione Ordinis Monastici a S. Martino instituti :
Plerique Camelorum setis vestiebantur, mollior ibi habitus pro crimine erat.
Paulinus lib. 2. Vitæ ejusdem S. Martini :
Multis vestis erat setis contexta Cameli,
Quæ levibus stimulis vigiles contegeret artus,
Excludens tenuem compuncta carne soporem,
Mollia ne fluxum nutrirent otia corpus,
Lasciva et tenui vestis fluctaret amictu.
Adde eumdem Paulinum in Epist. ad Severum.
P. Carpentier, 1766.
Aliud sonat Cameline, quoddam scilicet condimentum, quod sic describitur in Stat. ann. 1394. ex Lib. 1. ordinat. super artif. Paris. Cam. Comput. fol. 327. r° :
Quiconques s'entremettra de faire sausse appellée Cameline, que il la face de bonne cannelle, bon gingembre, de bons [] cloux de girofle, de bonne graine de paradis, de bon pain et de bon vinaigre.