« »
 
[]« Campagus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 055b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAMPAGUS
CAMPAGUS, Genus calceamenti, quod Regibus et Imperatoribus adscribunt Trebellius in Gallienis, et Capitolinus in Maximino juniore : Prætoribus et Palatinis Scholiastes Juliani Antecessoris in Constit. 17. cap. 63. qui Campacos vocat : denique quibusvis aliis, atque adeo ipsis militibus, Chronicon Alexandrinum pag. 666. Campagi militares in Edict. Dioclet. Vide Forcellinum.
Postmodum summorum Pontificum proprium fuit. Hypomnesticum de Anastasio Apocrisiario :
Et uno ex Campagis ejus, id est, caligis, quos nullus alius inter homines portat, nisi sanctus Papa Romanus.
Hinc legimus apud Anastasium in Stephano IV. de degradatione Constantini, apostolicæ sedis invasoris, agentem :
Maurianum Subdiaconum orarium de ejus collo abstulisse, et ante pedes ejus projecisse, et Compages (leg. Campagos) ipsius abscidisse.
Idem mendum occurrit in Glossis MSS : Compages, sandalium. Hist. de Exilio S. Martini PP. et Martyris :
Cum ergo incidisset psachnion beati viri Excubitor, et corrigiam Campagiorum ejus, statim tradidit eum Sacellarius Præfecto urbis, etc.
Georgius Metochita Orat. 1. historica ait, Michaëlem Cerularium Patr. Constantinopol. sibi arrogasse calceos phœniceos ἐρυθροβαφεῖς, qui soli summo Pontifici competebant. Idipsum tradit auctor Dialogi de Process. Spiritus S. editus sub nomine Maximi Margunii, scribens, Michaëlem ab Ecclesia Romana secessisse, διὰ τὸ ἱμείρεσθαι ἀυτὸν ἐϰϐαλεῖν τὰ ϰοϰϰοβαφεῖ πέδιλα, ϰαὶ ϰωλυόμενον ὐπὸ τοῦ πάπα τῆς Ρώμης, ὡς αὐτοῦ μόνου ἔχοντος ἐξουσίαν ἐγϰαλλωπίζεσται τούτοις, ϰαὶ μὴ τοῖς ἄλλοις τῶν Πατριαρχῶν ἐξεῖναι τοῦτο ποιεῖν. Denique Balsamon in Meditat. de Patriarch. privileg. pag. 451. de Patriarch. Constantinopol. :
οὔτε γὰρ τῷ τῆς βασιλείας λώρῳ ϰατὰ τὸ τοῦ ἁγίου Κωνσταντίνου νομιζόμενον θέσπισμα ϰαταστέφεται οὐδὲ ϰοϰϰοβαφέσι πεδίλοις ϰατὰ τὸ τυπωθὲν θεατρίζεται, etc.
Vide Glossar. med. Græcit. col. 565.
Utebantur præterea Campagis Diaconi Romani, Cardinales nempe Diaconatus ordine donati, vel quibus id juris a summo Pontifice indultum erat. Papias : Campage, (leg. Campagi) genus calciamenti, quo utebantur Diacones Romani, vel quibus a Pontifice licentia daretur, cæteri non. Hæc in cod. reg. 7609. ut ex Gregorio, cujus locus est infra. Concilium Tolet. IV :
Campagis vero calceari absque Apostolica licentia non permittitur Diaconis, sicut et mappulis uti, absque ejus auctoritate, quibuslibet Clericis conceditur.
Gregor. M. lib. 7. Indict. 1. Epist. 28 :
Pervenit ad nos, quod Diaconus Ecclesiæ Catinensis calceatus Campagis procedere præsumpsisset.
Omnium deinde fuit Episcoporum. Theodulfus lib. 5. Carm. Episcoporum ornatum describens :
Linea crusque pedesque tegant talaria, ut apte,
  Qui super, addatur, Campagus ipse decens.
Ordo Romanus in Ordinatione Episcopi secundum Gallorum institutiones :
Et induant ipsum Electum Campagos, sandalia, manicas, Dalmaticam, planetam.
Ubi editi libri Cambagos habent.
Interdum etiam Abbatum, quibus Episcoporum ornatus a summo Pontifice concedebatur. Bulla Urbani II. PP. ad Hugonem Abbat. Clun. pag. 517 : []
Dalmaticæ, Campagorum, chirothecarum, et mitræ usum... tibi concedimus.
Adde Chronicon Benevent. S. Sophiæ pag. 683. Vide Salmasium ad Inscript. Herodis Attici pag. 102. ex Joanne Gazensi.
Gambagus scribitur, pro Campagus, in Ordine ad consecrandum Episcopum, in Cod. Thuano n. 773. quasi vox deducatur a Gamba, quod crura tegat. Vide Gamba et Gamacha.
Compagus, perperam pro Campagus, non semel occurrit in Bullario Casinensi tom. 1. pag. 15. 29. tom. 2. pag. 246. etc. Vocis porro Campagus etymon, a Gr. ϰαμπὴ, i. Crus, deducunt quidam, quod crura tegeret. Vide Gamba.