« Campagus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 055b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAMPAGUS
CAMPAGUS, Genus calceamenti, quod Regibus et Imperatoribus adscribunt Trebellius in
Gallienis, et Capitolinus in Maximino juniore : Prætoribus et Palatinis Scholiastes
Juliani Antecessoris in Constit. 17. cap. 63. qui Campacos vocat : denique
quibusvis aliis, atque adeo ipsis militibus, Chronicon Alexandrinum pag. 666. Campagi militares in Edict.
Dioclet. Vide Forcellinum.
◊ Postmodum summorum Pontificum proprium fuit. Hypomnesticum de
Anastasio Apocrisiario :
Et uno ex Campagis ejus, id est, caligis, quos nullus alius inter homines portat, nisi sanctus Papa Romanus.Hinc legimus apud Anastasium in Stephano IV. de degradatione Constantini, apostolicæ sedis invasoris, agentem :
Maurianum Subdiaconum orarium de ejus collo abstulisse, et ante pedes ejus projecisse, et CompagesIdem mendum occurrit in Glossis MSS :(leg. Campagos)ipsius abscidisse.
Compages, sandalium.Hist. de Exilio S. Martini PP. et Martyris :
Cum ergo incidisset psachnion beati viri Excubitor, et corrigiam Campagiorum ejus, statim tradidit eum Sacellarius Præfecto urbis, etc.Georgius Metochita Orat. 1. historica ait, Michaëlem Cerularium Patr. Constantinopol. sibi arrogasse calceos phœniceos ἐρυθροβαφεῖς, qui soli summo Pontifici competebant. Idipsum tradit auctor Dialogi de Process. Spiritus S. editus sub nomine Maximi Margunii, scribens, Michaëlem ab Ecclesia Romana secessisse, διὰ τὸ ἱμείρεσθαι ἀυτὸν ἐϰϐαλεῖν τὰ ϰοϰϰοβαφεῖ πέδιλα, ϰαὶ ϰωλυόμενον ὐπὸ τοῦ πάπα τῆς Ρώμης, ὡς αὐτοῦ μόνου ἔχοντος ἐξουσίαν ἐγϰαλλωπίζεσται τούτοις, ϰαὶ μὴ τοῖς ἄλλοις τῶν Πατριαρχῶν ἐξεῖναι τοῦτο ποιεῖν. Denique Balsamon in Meditat. de Patriarch. privileg. pag. 451. de Patriarch. Constantinopol. :
οὔτε γὰρ τῷ τῆς βασιλείας λώρῳ ϰατὰ τὸ τοῦ ἁγίου Κωνσταντίνου νομιζόμενον θέσπισμα ϰαταστέφεται οὐδὲ ϰοϰϰοβαφέσι πεδίλοις ϰατὰ τὸ τυπωθὲν θεατρίζεται,Vide Glossar. med. Græcit. col. 565.etc.
◊ Utebantur præterea Campagis Diaconi Romani, Cardinales
nempe Diaconatus ordine donati, vel quibus id juris a summo Pontifice indultum erat.
Papias :
Campage,Hæc in cod. reg. 7609. ut ex Gregorio, cujus locus est infra. Concilium Tolet. IV :(leg. Campagi)genus calciamenti, quo utebantur Diacones Romani, vel quibus a Pontifice licentia daretur, cæteri non.
Campagis vero calceari absque Apostolica licentia non permittitur Diaconis, sicut et mappulis uti, absque ejus auctoritate, quibuslibet Clericis conceditur.Gregor. M. lib. 7. Indict. 1. Epist. 28 :
Pervenit ad nos, quod Diaconus Ecclesiæ Catinensis calceatus Campagis procedere præsumpsisset.
◊ Omnium deinde fuit Episcoporum. Theodulfus lib. 5. Carm.
Episcoporum ornatum describens :
Ordo Romanus in Ordinatione Episcopi secundum Gallorum institutiones :Linea crusque pedesque tegant talaria, ut apte,Qui super, addatur, Campagus ipse decens.
Et induant ipsum Electum Campagos, sandalia, manicas, Dalmaticam, planetam.Ubi editi libri Cambagos habent.
◊ Interdum etiam Abbatum, quibus Episcoporum ornatus a summo
Pontifice concedebatur. Bulla Urbani II. PP. ad Hugonem Abbat. Clun. pag. 517 :
Dalmaticæ, Campagorum, chirothecarum, et mitræ usum... tibi concedimus.Adde Chronicon Benevent. S. Sophiæ pag. 683. Vide Salmasium ad Inscript. Herodis Attici pag. 102. ex Joanne Gazensi.