« »
 
[]« 2 cana » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 070a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CANA2
2. CANA, Canum, in infeodationibus terrarum, præsertim ab Ecclesia possessarum, est plerumque in usu, pro debito aut reditu, qui solvitur superiori aut domino terræ, et speciatim Episcopis et Ecclesiasticis, sive id sit frumentum, zytum, sive aliud quippiam genus cibi, sal, aut quædam pecuniæ summa. Joannes Skenæus de Verborum significatione pag. 34.
P. Carpentier, 1766.
Idem videtur quod Canon 1. Solemnis et antiqua præstatio. Charta David. reg. Scot. in Chartul. eccl. Glasguens. ex Cod. reg. 5540. fol. 10. v°. :
De quibus terris præfata Glasguensis ecclesia redditus et Canum percipere consueverat. Sicut servientes mei Cana et rectitudines meas... recipiunt,
in Ch. Willelmi itidem reg. Scot. ibid. fol. 75. v°.