« »
 
CANALIS 1, CANALIS 2.
[]« 1 canalis » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 071a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CANALIS1
1. CANALIS, Via publica, δημόσιος ἀγωγός, in Gloss. Lat. Græcis. Lex 15. Cod. Theod. de Cursu publ. (8, 5.) :
Neque tamen sit cujusquam tam insignis audacia, qui parangarias, aut paraveredos in civitatibus ad Canalem audeat commovere, quo minus marmora privatorum vehiculis provincialium transferantur.
Id est, nemo audeat paraveredos, qui ad transversas vias destinati sunt, ad vias publicas commovere, seu, ut vulgo loquimur, faire marcher, (ita enim hæc vox rursum hac notione usurpatur in leg. 14. eod.) quo minus privati marmoribus convehendis ædium suarum cultui consulere non possint. Is enim sensus est legis istius, si non fallor : neque aliter accipiendi Canales publici, in leg. 2. eodem Cod. 2. Curiosis (6, 29.), quidquid reclamet vir doctissimus his locis Canales intelligi παρόδους seu vias transversarias, quæ in regias seu basilicas influunt. Ita pariter accipienda hæc vox in Concilio Sardic. can. 20 :
Ἐὰν ἕϰαστος ἡμῶν τῶν ἐν τοῖς παρόδοις, ἤτοι ϰαναλίῳ, ϰαθεστότων ἐπισϰόπων θεασάμενος ἐπίσϰοπον, ἐπιζητοίη τὴν αἰτίαν τῆς παρόδου, etc.
Id est, ut Episcopi, qui in viis publicis, (ἐν παρόδοις, dans les passages) et qua ceteri Episcopi, qui ad Comitatum veniunt, transire solent, eos, si forte per suas diœceses transire contingat, de itineris causa interrogent.[] Nos diceremus, les Evesques qui sont sur le chemin de la Cour. Quo sensu Athanasius Apol. 2. quosdam Episcopos, qui ad Sardicensem Synodum convenerant, ait fuisse ἐν τῷ ϰαναλίῳ τῆς Ἰταλίας, id est, ex parte Italiæ, seu qui ex Italicis viis huc pervenerant. Vocem hanc in Concilio Sardicensi a veteribus haud intellectam arguunt interrogationes aliquot in veteri Codice Canonum Bibl. Regiæ, qui fuit S. Petri Pictavensis :
Illud etiam omnino dinoscere desidero.... qualiter illud intelligendum sit, quod in Sardicensi Concilio cap. XI. legitur, ut qui in Canali sunt Episcopi.
Cod. reg. 2685. fol. 48 :
Episcopi vero qui in Canalibus sunt, hi sunt qui intra montium claustra civitates habent. Canalis enim dicitur locus in publica via inter montis situs.
Scribit Constantinus Porphyrogen. lib. de Admin. Imp. cap. 34. Regionem in Dalmatia, Canalem appellatam, sic dictam Sclavorum lingua, a voce quæ ἁμαξιάν, seu viam plaustralem sonat, quia, inquit, διὰ τὸ εἶναι τὸν τόπον ἐπίπεδον, πάσας ἀυτῶν τὰς δουλείας διὰ ἁμαξῶν ἐϰτελοῦσιν. Sed Latinæ vocis vim haud percepit eruditus Princeps. Nec scio, an Canalis vox capi debeat pro via publica in Charta anni 1000. apud Ughellum in Episcopis Bergomensibus :
Quicquid decimum exinde annue dominus dederit, exceptis illis, quæ in Canale ad Præpositatum et ad alias Capellas pertinent.
Vide Cujacium lib. 19. Observ. cap. 19. et infra in Via vicinalis.
Canales, ubi Monachi pedes lavant. Bernardus Mon. in Consuet. Cluniac. MSS. cap. 77 :
Ad signum majoris Missæ in Claustro nos discalceamus prope Canales, ut lavaturis sint in promptu.
[]« 2 canalis » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 071b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CANALIS2
2. CANALIS, Cavum, Gall. Trou, creux. Guido de Vigev. MS. de Modo expugnandi T. S. cap. 6 :
Et super ipsis duabus perticis sive trabibus fiant duæ Canales in duobus orlis firmatis super ipsis duabus perticis.
P. Carpentier, 1766.
Canalis Infirmitas, Morbi genus a medicis Tenesmus dictum, Continua cupiditas egerendi excrementa, cum interim nihil præter materiam cruentam et mucosam egeratur, ut observant docti Editores. Acta beati Amadei tom. 2. Aug. pag. 588. col. 1 :
Dum... infirmaretur quadam infirmitate, quam vulgus appellat infirmitatem Canalis, medici autem eam appellant infirmitatem tenasmorum quodammodo incurabilem, a qua paucissimi, ut dicitur, curantur et liberantur.