« »
 
[]« Canamellæ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 071b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CANAMELLAE
CANAMELLÆ, Scriptoribus, Arundines, unde elicitur zacharum, seu zuccarum, vel, uti a plerisque nuncupatur, mel silvestre ; unde a canna et melle dictam Canamellam putant Fulcherius Carnot. lib. 1. cap. 21. Auctor Hist. Hieros. 2. part. pag. 595. Jacobus de Vitriaco lib. 1. cap. 53. et 84. Brokardus in Descript. Terræ Sanctæ, etc. Canna mellis dicitur Constantino Africano lib. 5. Commun. locorum medic. cap. 18. Μέλι τὸ ϰαλάμηνον τὸ λεγόμενον σάϰχαρι, apud Arrianum in Periplo maris Erythræi. Est autem Canna, quod Græcis συρίγξ unde nostri Canelle effinxerunt, casiam indicam ita vocantes, quod ex cannis eruatur, Græcis Scriptoribus, μάννα ϰαλάμου[] Ἰνδιϰοῦ. dicta. Conf. Isidor. Origin. lib. 17. cap. 7. sect. 58.
Cannamella, vero est caudex nodosus, spongiosa plenus materia, cortice tenui, dulci succo, qui sic exprimitur. Caudex totus frustatim minutimque conciditur, deinde torculari appressus succum reddit, qui in cacabum mundissimum dimissus, igni supposito concoquitur et expurgatur. Purgatus vero in figulinis vasis reconditur, ubi, cum refrixerit, in saccharum laudatissimum coalescit. Albertus Aquensis lib. 5. cap. 37 :
Calamellos ibidem mellitos per camporum planitiem abundanter repertos, quos vocant Zucra, suxit populus, illorum succo et vix ad saturitatem præ dulcedine expleri hoc gustato volebant. Hoc enim genus herbæ summo labore agricolarum per singulos excolitur annos : deinde tempore messis maturum mortariolis indigenæ contundunt, succum colatum in vasis suis reponentes, quousque coagulatus indurescat sub specie nivis vel salis albi, etc.
Occurrit præterea vox hæc Zucra lib. 10. cap. 35. Willelmus Tyrius lib. 13. cap. 3 :
Canamellas, unde pretiosissima usibus, et saluti mortalium necessaria maxime conficitur zachara.
Observat Sanutus lib. 1. part. 1. cap. 2. ejusmodi Canamellas et zuccara nasci in terris Sultano subjectis, de quibus ipse magna percipiebat pedagia, præterea in Cypro, Rhodo, Morea, et Sicilia. De Cannamellis, quæ in agro Panormitano in Sicilia nascuntur, sic Hugo Falcandus in Præfat. ad Hist. de Calamit. Sicil. :
Occurret tibi mirandarum seges arundinum, quæ Cannæ mellis ab incolis nuncupantur, nomen hoc ab interioris succi dulcedine sortientes. Harum succus diligenter et moderate decoctus, in speciem mellis traducitur, si vero perfectius excoctus fuerit, in saccari substantiam condensatur.
Molendina porro ad ejusmodi cannas confringendas Siculi voce Saracenica Massara vocabant. Charta Guillelmi Regis Sicil. ann. 1176. apud Rocchum Pirrum in Archiep. Montis-Regalis :
Molendinum unum ad molendas Cannas mellis, quod Saracenice dicitur Massara.
Qui saccharum hodie nominari audit, inquit Salmasius lib. de Saccharo, hanc eamdem appellationem in antiquorum scriptis legit, non exquisito, an res antiqua eadem sit cum nova. Saccharum veterum illud est, quod hodie vocatur apud Indos Sacar manbu, quod in arundine Indica arboreæ ac vastæ proceritatis sponte concrescit. Quod saccharo hodierno prorsus disconvenit, quod esse factitium constat succo expresso ex arundine parva et molita, qui succus postea coquitur ac cogitur in eam, quam videmus, duritiem. Neque aliud est saccharum ab eo, quod Achmes cap. 243. vocat σαχαριϰηνιϰὸν, τὸ λεγόμενον παλοῦδιν, quod in paludibus ejusmodi arundines nascantur. Vide Leonardum Fuchsium lib. 1. Paradox. Medicin. cap. 37. et Salmasium ad Solinum pag. 1312. et in libro de Manna et Saccharo.
Cannetta, seu Cannetum, in laudata Charta ann. 1176. et aliis Siculis, locus est, ubi crescunt ejusmodi Canamellæ.