![[]](img/image.png)
CANATOR. Charta Ludovici Regis Franc. ann. 1160. apud D. Brussel tom. 1. de Usu
feudorum pag. 536 :
Concessimus ex nunc in posterum Theci uxori Yvoni la Choe et ejus heredibus, magisterium Canatorum, baudreorum, sueorum, mesgeycorum et burseriorum in villa nostra Parisiensi, cum toto jure ipsius magisterii quod habebamus, etc.Laudatus meritoque laudandus Editor Canatores Gallice reddit Canatiers ; sed quinam fuerint illi artifices non indicat. Fere crediderim pro Canatores legendum Tanatores, Coriarii, Gall. Tanneurs. Huic lectioni voces sequentium artificum ex corio operantium quam plurimum favent. Vide Tannare.
P. , 1766.
◊ Male, ni fallor, apud
Brussel, Canatorum : nec melius,
Cavatorum, in Glossario v. Conreatores : ubi ex priori Charta laudata
et ex ipso Chartæ ann. 1160. lemmate, in quo legitur Conratiers, promptum erat
suspicari legendum esse Conreatorum ; quod rursum patebit, si attendatur ad notam
abbreviationis literarum re, quæ aut ab amanuensi omitti, aut a lectoribus non
adverti perfacile potuit.