« »
 
[]« 1 canava » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 072c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CANAVA1
1. CANAVA, Cannava, Cella penaria, [] vel vinaria, Gall. Cave, Ital. Canava, vel Canova, ut habet Joan. Villaneus lib. 10. cap. 22. Isidor. in Gloss. : Canava, camera, (vel Cavea) post cœnaculum. S. Augustin. serm. 61. de Tempore :
Multa sunt quæ de horreo, Canava, vel cellario aliquoties proferre non possumus.
Ennodius Epig. 43. de Inscriptione, Ante Canavam :
Sobria cella cadis vinum quod servat onustis
  Corpora confirmat gressibus acta suis.
Infundunt multis irarum pocula flammas :
  Mitescunt nostro ballica corda mero.
Regula S. Cæsarii Arelat. ad Virgines cap. 30 :
Quæ cellario, sive Canavæ, sive vestibus præponuntur.
Adde Regulam S. Aureliani ad Monachos cap. 21. ad Virgines cap. 17. Notas Tyronis pag. 149. etc. Apud Victorem Uticens. lib. 2. de Persecut. Vandal. pag. 18. Cannava susumitur pro ergastulo, seu cavea :
Artabatur multitudo ad currendum, vel ubi cannava erat præparata, laboriosam caperet mansionem.
Canavaria, Quæ Canavæ curam habet, apud eumd. Cæsarium Arelat. in Regula ad Virgines cap. 28.
Caneva. Vetus Charta Dalmatica ann. 1069. apud Joan. Lucium lib. 5. de Regno Dalm. cap. 16 :
Quibus in primis ad auxilium et solatium, inferiorem pavimentum cum Caneva turris S. Petri omnibus ejusdem Ecclesiæ creditariis consentientibus, concessimus.
Vide Feudum de Caneva.
Canevarius, Custos canevæ. Acta ann. 1333 :
Briminius de Subtus-ripa... Canevarius et Camps communis Cumarum surgens in parlatorio consuluit, quod propter labores et expensas, etc.
Sic in MS. Acta SS. Junii tom. 1. pag. 769. de S. Gerardo :
Qui Canevarius erat.... dicens turbido animo increpando : In cellario modium grani, in vegete starium vini, nec plus in hospitali est.
Caneparius dicitur in Statutis Mediolan. part. 2. cap. 103. estque custos arcæ publicæ. Canevarius, seu thesaurarius, in 1. part. cap. 343. 350. Canevaros hodieque Itali vocant Pincernas, vel Canavatæ præpositos. Synodus Pergami ann. 1211. apud Murator. tom. 9. col. 552 :
Et hanc pœnam extendimus ad prælatos rectores Ecclesiarum non solventes pro ipsis Ecclesiis in totum, ubi ad ipsos pertinere talium solutio consuevit, si ipsos justa causa sive impossibilitas non excusat, de qua infra duos menses plenaria fiat fides, et ad illorum massarios et Canevarios dispensatores reddituum qui potestatem habuerint plenariam hæc solvendi :
scilicet collectas Ecclesiis impositas.
Canepa, Idem quod Canava. Statuta urbis Mediolanens. part. 2. cap. 7 :
Potestas Mediolan. possit tenere Canepam, et vendi facere vinum ad minutum.