![[]](img/image.png)
CANIPA, Promtuarium. Jus Vicentin.
lib. 4 :
lib. 6. cap. 2. Canepam vocant, ex Ital.
Caneva. Vide in Canava 1.
Pro Ærario sumitur apud Rolandinum Patavinum de Factis
in Marchia Tarvisina lib. 5. cap. 12 :
Exonerare et collocare plaustra vini in Canipa, etc.Acta SS. Maii tom. 1 pag. 159. ubi de S. Aldebrando :
Canipa aperta pro pauperibus stabat.Acta SS. Junii tom. 2. pag. 374. in Vita B. Henrici Baucenensis :
In ipsa Ecclesia a parte sinistra fuit ordinata quædam Canipa, et ad eam quidam boni viri per Episcopum et commune deputati, recolligentes panem et vinum... pro sustentatione pauperum.Contract. Datior. Bergom.
![[]](img/image.png)
Dictum quoque Galvanum Lanceam restituere compulit quandam magnam pecuniæ quantitatem, quam de Communis Paduæ Canipa malo modo abstulerat.