« 2 canon missæ » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 093a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CANON2
2. CANON Missæ, Oratio, quæ in Missa ante consecrationem, et in ipsa consecratione divinæ hostiæ
recitatur a Sacerdote, quæ ideo Canon vocatur, quia in ea est legitima et
regularis sacramentorum confectio, inquit Walafridus Strabo de Reb. Eccl. cap. 22.
ubi de canone hæc subdit :
Præfatio Actionis, qua populi affectus ad gratiarum actiones incitatur, ac deinde humanæ vocis supplicatio cœlestium virtutum laudibus admitti deposcitur, vel ipsam actionem, qua conficitur sacrosanctum corporis et sanguinis dominici mysterium (quam quoque Romani Canonem, ut in Pontificalibus sæpius invenitur, appellant) quis primus ordinaverit, nobis ignotum est. Auctam tamen fuisse non semel, sed sæpius, ex partibus additis intelligimus, etc.Quæ autem Canoni subinde a Pontificibus inserta sint, describunt Berno Augiensis lib. de Missa cap. 1. Micrologus cap. 12. Durandus lib. 4. cap. 35. 36. Belethus cap. 46. etc. Qui quidem canon in quatuor partes dividitur, scilicet in Secretam, Præfationem, canonem, et Orationem dominicam, de quibus singulis agitur suo loco. De canonis vero auctore et partibus, ex professo fuse et docte disserunt Durandus lib. 2. de Ritib. Eccl. cap. 32. et seq. Menardus in Sacram. S. Gregorii PP. et novissime Cardinalis Bona in libris Rerum Liturgic. ad quos lectorem remittimus.