« 1 cantare in ecclesia » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 101c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CANTARE1
1. CANTARE in Ecclesia, dicitur Presbyter, cui Ecclesia alteri majori subdita, regenda commissa, uti est
Capellania, seu cui Cantaria demandata est. Hincmarus Remensis Epist. 7.
ex Labbeanis :
Ipse Ottericus, dum ipsam Ecclesiam teneret, Cantavit in Noviante et in Landricurte, et in Boeris : titulus autem ipsius, in quo et residuus erat, fuit in Follanæbraio.Infra :
Interea ante ordinationem tuam Cantavit ibidem Haimeradus Presbyter in Codiciaco, ordinatus a Simeone Episcopo, et reclamante ipso Haimerado apud me, et ante te, quià ipsa Ecclesia subjecta esse deberet Ecclesiæ de Codiciaco, etc.Rursum :
Inde, sicut ipsi homines dicunt, per tuum consensum Bertfridus Presbyter in eadem ecclesia, et in Ecclesia tua apud Broeras, per quinque annos Cantavit.Infra, pro Cantavit, habetur ministravit :
In ipsa Ecclesia, ut prædixi, idem Bertfridus per annos quinque per tuam licentiam ministravit.Denique :
Grimo Presbyter tuæ parochiæ in ipsa Ecclesia Cantavit : Deinde ipsorum consensione Heimericus Presbyter tuæ parochiæ per duos et dimidium annos ibidem officium sacerdotale exhibuit, etc. Tenementum datum pro Cantare, vel Cantatione,in primis Statutis Roberti I. Regis Scotiæ cap. 1. § 7. 8.
P. , 1766.
◊ Immo Quamcumque ecclesiam
regere. Charta ann. 1110. in Tabul. eccl. Camer. : Uti presbiter, qui eo (altari) Cantaturus est, cura de episcopali manu recepta, etc.Charta ann. 1254. inter Instr. tom. 6. Gall. Christ. col. 67 :
Et quamdiu vixero Cantare faciam ecclesias prælibatas.Vide infra Percantare.