« 2 cantare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 101c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CANTARE2
2. CANTARE, Recitare. Beda lib. 2. Hist. Abbatum Monasterii sui ad ann. 690 :
Ex die quo de Monasterio suo profectus abiitIdem Beda in Epistola ad Egbertum Episc. a Ware edita :(Ceolfridus)usque ad diem quo defunctus est, quotidie Missa Cantata salutaris hostiæ Deo munus offerebat.
S. Antistes Ambrosius hoc de Fide loquens admonet, ut verba Symboli matutinis semper horis fideles quique Decantent.Remigius Autissiod. in Explicatione Canonis Missæ :
Idcirco, ut fertur, venit consuetudo in Ecclesia, ut tacite ipsa obsecratio atque consecratio a Sacerdote Cantetur, ne verba tam sacra vilescerent.S. Wilhelmus lib. 1. Consuetud. Hirsaug. cap. 186 :
Sacerdos si privatam Missam Cantare voluerit, innuit Converso cum signo crucis, quod est signum Cantandæ Missæ.Vita S. Benedicti Anian. inter Acta SS. Benedict. sæc. 4. part. 1. pag. 216 :
Isdem vero venerabilis vir omne officium suum de quinque annis et duobus mensibus ante obitum suum, sicut in ipsis tabulis post ejus decessum reperimus, et ipse vivens quibusdam dixit, Cantatum per semetipsum reliquit ;id est, recitatum, inquit Mabillonius : haud scio an melius, notis musicis exceptum. Charta Guidonis Abb. Clarævallis, apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 821 :
Præterea dedit idem Balduinus eidem domui Clarevallis in eleemosynam xx. libras blancorum pro uno calice, in quo ad majus altare Cantatur ;id est, Offertur sacrosanctum Missæ sacrificium. Vide Decantare 1.