« »
 
[]« Cantes » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 104c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CANTES
CANTES, Proprie sunt Fistulæ quarum sonus artem musicam edit. Deæ quoque Cantes dicuntur. Papias. Vetus Vocabul. Monasticum apud Martinium in Lexico : Cantes plur. num. dicuntur Fistulæ organorum, in quibus cantus temperatur : vel ut Martiano placet, Cantes dicuntur Deæ ornamentorum. Vide Lexicon ejusdem Martinii.
P. Carpentier, 1766.
Glossar. Lat. Gall. ex Cod. reg. 7679 : Cantes, flustres des Grés, ou gantes (jantes) de roe à chareste. Vide supra Canta et Cantus 6.