« »
 
[]« 2 cantus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 109a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CANTUS2
2. CANTUS, Italis Canto, Latus, angulus, Græcis ϰανθός, Angulus oculi. Hinc emendandum Supplem. Antiquarii, ubi Camtus, pro Cantus. Vetus Charta apud Ughellum tom. 7. Ital. sacr. pag. 393 :
Et de latitudine de Cantu in Cantum, quantum ipsa plagia continet.
Infra :
De Cantu in Cantum.
Nos diceremus, de coin en coin, d'un côté à l'autre. Adde pag. 414. Rythmus de Verona, apud Mabillon. tom. 1. Analector. :
Foro lato specioso, sternuto lapidibus, ubi in quatuor Cantus magnus instat forniceps, etc.
Vide Murator. Antiquit. Ital. vol. 2. col. 1179. voce Canto et supra Canthus.
In Cantu Sedere, recensetur inter superstitiones paganorum apud S. Audoenum in Vita S. Eligii Noviom. Episc. lib. 2. cap. 15 :
Nullus Christianus in puras (al. pyras) credat, neque in Cantu Sedeat, quia opera diabolica sunt.
Nostris Estre assis de Cant, est Estre assis de costé.
Est, ni fallor, in angulis viarum sedere, ubi artes suas exercere solebant malefici et sortilegi.