![[]](img/image.png)
3. CAPELLANI, apud Tolosates et alios Occitanos, Capelas, dicuntur quivis Presbyteri :
hinc passim in libro Inquisit. Tolos. a Philippo Limborch. edito Sacerdotes appellantur
Capellani. v. g. Hæretici dicunt multa mala de Capellanis. Item :
Panis quem dant Capellani non est Corpus Christi, etc.Pag. 223 :
Sciebat eos esse contrarios Capellanis et Clericis.Et pag. 348 :
Item, quod Capellani non poterant aliquem absolvere a peccatis, quia ipsi erant peccatores, etc.