« »
 
[]« Capetus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 126a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPETUS
CAPETUS, Cognomentum Hugonis Regis Franciæ, qui tertiæ Regum nostrorum stirpi initium dedit. Chronicon MS. quod desinit in Carolum V. in Biblioth. Thuana num. 279 :
Hugo Capet, sive Capucii, sic dictus, quia dum juvenis esset, capucia solebat auffere per ludum.
Eadem habet Landulfus de Columna in Chronico MS. et ex iis Nicolaus Gillius. Arvernis Chapeto etiamnum dicitur, qui alios lepide vexat. Albericus ann. 987 :
Pater ejusdem Regis (Hugonis Capeti) Dux Hugo Capatus, fuit filius Regis Roberti.
Sic etiam ann. 988. Certe etiamnum Occitani Capetos rusticos vocant, quod Capis caput tecti incedant, ut auctor est Goudelinus. Capaticiorum stirpem tertiam Regum nostrorum vocat Radulfus de Diceto pag. 606. ita ut ad Cappas spectare voluerit. Vide Steph. Paschasium lib. 8. Disquisit. Francicarum cap. 45. Historicos Francos, et supra Gapatus.
P. Carpentier, 1766.
Qui et Capito et Caputius nuncupatur in quibusdam Chronicis. Vide Hist. Comit. Nivern. Hugon. Flaviniac. Chron. Besuense, et infra Caputius. Guido de Basochiis in Alber. ad ann. 922 :
Hugo, qui magnus est et Cappatus, de capa Domini, quam de terra promissionis transvexisse fertur in Franciam, appellatus.
Quod de Carolo Simplice dictum existimo ; eodem quippe cognomento donatur, in Chron. Isid. Hispal. ex Cod. reg. 4999. A. :
Karolus stultus vel Capet, filius Ludovici an. xliij. obiitque an. Verbi incarnati
922 (929.) Capeter, pro Vexare, usurpari mihi videtur in Mirac. MS. B. M. V. lib. 2 :
Plus le foulent, plus le Capetent,
Plus le maschent, plus le papetent, etc.