« Capillati » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 127a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPILLATI
CAPILLATI,
Κομήται, in Gloss. Lat. Græc. Ita dicti a promisso crine viri nobiles apud Gothos. Jornandes de Reb. Getic. de Diceneo :
Elegit namque ex eis tunc nobilissimos prudentiores viros, fecitque Sacerdotes, nomen illis Pileatorum contradens,... reliquam vero gentem Capillatos dicere jussit, quod nomen Gothi pro magno suscipientes, adhuc in suis cantionibus reminiscuntur.Edictum Theodorici Regis cap. 145 :
Dummodo tertio quemlibet Capillatorum fuisse conventum, aut cautionis ab eodem emissæ, fides ostendat, etc.Apud Senatorem lib. 4. formula 49. inscribitur
universis provincialibus et Capillatis, Defensoribus et Curialibus Suavia consistentibus. Vide Criniti, Pileati.