« »
 
[]« Capilli » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 127b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPILLI
CAPILLI. Capillos ponere, Per Capillos se offerre, dicuntur Monachi, quod scilicet comam ponant. Leo Ost. lib. 1. cap. 49 :
Hermenefrid quoque, civis Esculanus, vir dives, Subdiaconus, seipsum obtulit per Capillos capitis sui Præposito nostro. Dimittere Capillos,
apud Sidon. lib. 2. Epist. 1. Clericatum aut Monachismum subire. Vide Sirmondum ad eumdem lib. 4. Epist. 24. Hilarius Arelat. in Vita S. Honorati :
Reguntur ad breves Capillos luxuriantes comæ, transfertur ad nitorem mentis vestium splendor, cervicis lacteæ decus palliis rigentibus occupatur.
Paulinus carm. 13 :
Sed rursus idem et Evangelico desuper
  Mentem retectus lumine,
Ponat Capillos oneris et velaminis,
  Servus fidei, et liber fide.
Ex quibus liquet Capillorum positionem symbolum fuisse servitutis, quam Deo per votorum emissionem profitebantur : unde Servi Dei vulgo appellati. Nam servi tonsi erant. Formulæ veteres Pithœi cap. 75. in MS. Bignon. 26. :
Minime habui unde transsolvere debeam, sic mihi aptificavit in brachium in collum posui, et per Comam capitis mei coram præsentibus hominibus tradere feci in ea ratione, etc.
Concilium Epaonense can. 39 :
Servus reatu atrociore culpabilis, si ad Ecclesiam confugerit, a corporalibus tantum suppliciis excusetur : de capillis vero, vel quocunque opere placuit a dominis juramenta non exigi.
Id est, quin a dominis retraherentur in servitutem, detonsis, ut in servis fieri solebat, capillis, et ab iis operæ imperarentur. Anastasius Biblioth. in Præfat. ad VIII. Concil. de Bulgarorum Rege :
In tantum autem pietas creverat Principis, et abundabat circa beatum Petrum venerationis affectu, ut quodam die manu propria Capillos suos apprehenderit, et contemplantibus cunctis, se Romanis Missis tradiderit dicens, Omnes Principes et cuncti Principes Wlgarorum terræ cognoscant ab hodierno die me servum fore post Deum beati Petri et ejus Vicarii.
Gregor. Turon. de Gloria Confess. cap. 22 :
Puerum huic Monasterio humiliatis Capillis cessimus.
Lib. 2. de Mirac. S. Martini cap. 4 :
Dicens, si eum reddideris sanitati, piissime Domne Martine, in illo die absolutus a mei servitii vinculo, incisis Capillis tuo servitio delegetur
Frodoardus in Adriano PP. []
Cordibus ac tacti quidam meliora sequuntur,
Et sub Apostolica posito ditione Capillo
Dant se, servitiisque ejus sine fine fideles
Sese mansuros votis testantur anhelis.
Quoniam Attachiamenta cap. 56. § 7 :
Est autem tertius modus nativitatis et bondagii : cum aliquis liber homo pro dominio habendo, vel manutenentia alicujus magnatis, reddit seipsum illi domino, suum nativum sive bondum, in curia sua, per Crines anteriores capitis sui.
Vide Grimmii Antiq. Jur. pag. 339. et 147.
Comam vero posituris et in Monachos attondendis primi capillorum cinni a viris primariis aut certe amicis delibabantur. Faustus in Vita S. Mauri num. 53. de Floro quodam :
Deinde veniens ante sacrosanctum altare, adstante B. Mauro cum omni congregatione,... jubente viro Dei, Rex primus post eum de Coma capitis ejus totondit, deinde quicunque ex optimatibus voluit.
Ignatius Diaconus in Vita S. Nicephori Patr. Constantinop. n. 24. de eodem Nicephoro in Monachum attonso :
Καὶ τὰ τῆς ἱερᾶς ἐϰείνης ϰεφαλῆς ἀποϰάρματα ταῖς τοῦ ὑιοῦ ϰαὶ συμϐασίλεως χερσὶν ὑποδεχθῆναι σοφῶς ἐδιϰαίωσεν.
Michael et Theophilus in Epist. ad Ludovicum Imper. apud Baron. ann. 824 :
Alii vero religiosum habitum monasticum sumere volentes, religiosiores personas postponebant, qui prius Comam capitis eorum suscipere solebant, adhibitis imaginibus, quasi in sinum earum decidere Capillos illorum sinebant.
S. Hieron. Ep. 48. ad Sabinianum cap. 3 :
Moris est in Ægypti et Syriæ Monasteriis, ut tam virgo quam vidua, quæ se Deo voverint, et sæculo renunciantes, omnes delicias sæculi conculcarint, Crinem Monasteriorum Matribus offerant desecandum, non intecto postea contra Apostoli voluntatem incessuræ capite, sed ligato pariter et velato.
Per Unum Crinem de Capillis offerre se Monasterio dicebantur laici, qui monachicæ Societati sese adscribebant, ut illius beneficiorum participes essent. Charta Pandulfi Principis de Consia et de Rapolla, Magistri et Dominatoris totius terræ de Principatu, ann. 697 :
Statim dominus Abbas congregavit omnes fratres intus in Ecclesia S. Michaelis, et stantes coram altare, receperunt me ad suam orationem, et scripserunt nomen meum et omnium parentum meorum in libro, et sic in eadem hora ego discalceavi pedes meos, et ad sanctum altare ascendi, et per unum Crinem de capillis meis obtuli me Domino, etc.
P. Carpentier, 1766.
Capilli oblatione alicui se commendare, in Vita S. Germer. tom. 3. Maii pag. 593. col. 1 :
Dixit rex (Chlodovæus) circumstantibus : Quod me videtis facere, facite. Et accessit et commendavit se Capillo capitis sui S. Germerio : et similiter omnes fecere. Et osculatus est eum rex et valedixit.
Particulam Capilli sui in signum captivitatis suæ Bald. Regi Hieros. misisse Boemundum scribunt Albertus Aq. lib. 7. cap. 29. et auctor Hist. Hierosol. ann. 1100. pag. 596. vel quod positio capilli signum fuerit servitutis, vel quod ita egerit causa fidei faciendæ. Hildebertus Cenoman. Episcop. Epist. 39 :
Ac ne simulatorie loqui putaretur, abscissos de capite suo Capillos matri suæ transmisit.
Gesta Regum Francorum cap. 41 :
Perge velociter festinus cum Crine capitis mei nunc ad patrem meum, ut succurrat nobis, antequam cunctus exercitus corruat.
Capillorum Tortura, seu crispatio, [] Gallis Frisure. In Concilio Londinensi ann. 1138. cap. 15. prohibentur Sanctimoniales Torturam Capillorum et compositionem capillorum facere. Martianus Capella lib. 4 :
Femina... cui Crines tortuosi decentique inflexione crispati et nexiles videbantur.
P. Carpentier, 1766.
Capilli promissi et in flagella digesti, Regum Francorum prioris stirpis ornamentum adeo proprium, ut qui decurtatos crines de industria haberent, a regni solio prorsus eo ipso amandarentur. Vide Agathiam lib. 1. Gregor. Turon. lib. 3. Hist. cap. 18. etc. Cæteri regni proceres non ita prolixiorem comam nutriebant, ut ait idem Agathias ; alii vero, servi etiam ipsi, breviorem rursus, sed tantum incisam, ut scribit Gregor. jam laudatus, deferebant ; neque enim omnino abrasos fuisse pluribus constat. Consule D. Le Beuf tom. 3. Dissert. pag. 47. Vide Criniti.
P. Carpentier, 1766.
Capillos paucos super auriculam sinistram habere, Nobilitatis insigne in Romania. Libellus cui titulus :
De facto Ungariæ magnæ a fratre Ricardo invento tempore dom. Gregorii IX.
PP. ad calcem Cod. reg. 4188 :
Fratres Prædicatores infidelium conversionem desiderantes, quatuor fratres ad quærendam prædictam gentem iterato miserunt : qui accepta fratrum suorum benedictione, habitu regulari in secularem mutato, barba et capillis ad modum paganorum nutritis per Bulgariam assam et per Romaniam, cum ducatu et expensis domini Belæ, nunc regis Ungariæ, usque ad Contantinopolim pervenerunt, ubi intrantes in mare per xxxiij. dies venerunt in terram, quæ vocatur Sychyn, in civitate quæ Matrica nuncupatur : quorum dux et populi se Christianos dicunt, habentes litteras et sacerdotes Græcos : princeps centum dicitur habere uxores : omnes viri capud omnino radunt et barbas nutriunt delicate, nobilibus exceptis, qui in signum nobilitatis super auriculam sinistram paucos relinquunt Capillos, cætera parte capitis tota rasa.
Capillos et barbam Nutrire, Pœnitentium proprium fuisse observat Rabanus lib. 2. de Instit. Cleric. cap. 29. Unde cum Ecclesiæ reconciliabantur, eorum crines tondebantur, et vestibus mundis induebantur, ut auctor est Honorius August. lib. 3. cap. 76. et 77. Vide Diploma Sergii PP. apud Sammarthanos in Abbatib. Montismajoris Arelat. sub ann. 1002. Ordericum Vitalem lib. 8. et 11. pag. 682. et 816. etc.
Capillos et Barbam radere interdum ii jubentur, ut in Synodo Agathensi cap. 15. et Toletano III. cap. 12. quod inde statutum conjicit Menardus ad Sacrament. Gregorii M. pag. 223. quod apud Gothos promissa cæsaries honoris esset symbolum.
Capillorum Incisione Adoptare, de quo more Paulus Warnefridus de Gestis Langob. lib. 4. cap. 40. lib. 6. cap. 53. Chronicon Novalicense, Aldrevaldus et alii a nobis laudati in Dissert. 22. ad Joinvillam pag. 272.
P. Carpentier, 1766.
Capillos Alicui Excutere, Ut testis rei peractæ memoriam servaret, qua ratione etiam aurem vellicabant aut alapam infligebant. Charta ann. 1122. ex Tabul. S. Florent. Salmur. :
His intersigniis, quod eidem puero ipse Gofredus alludens, Capillos ei paulisper excussit.
Vide supra Alapa, Auris et infra Pipilus.
Capillorum Benedictio, in prima scilicet capillorum detonsione, de qua etlam nos pluribus in 22. Dissertat. ad [] Joinvill. Charta Rogeri Abbatis Dervensis in Tabulario ejusdem Monasterii :
De benedictionibus sponsarum tertiam partem, benedictiones perarum, Capillorum quoque suæ erunt, etc.
Vide Nomocanonem nuper editum a viro eruditissimo Joanne Bapt. Cotelerio tom. 1. Monumentor. Ecclesiæ Græcæ cap. 533. Vide Glossar. med. Græcit. in Τριχοϰουρία, col. 1615.
P. Carpentier, 1766.
Laudes Papiæ apud Murator. tom. 11. Script. Ital. col. 31 :
Rectoribus (parochiarum) semper offerunt aliquid non solum in missis festivorum dierum, verum quoque..... in benedictione Capillorum masculorum infantium certis festis, quam habent ex consuetudine, et pro qua offerunt pullum album, videlicet gallum.
Cappillo Abraso pacem firmare. Ditmarus lib. 6. de Lusatiis paganis pag. 65 :
Pacem Abraso Crine supremo, et cum gramine, datisque affirmant dextris.
Cappillis Capitis super altare positis, donationem confirmare, in Charta Alani Ducis Britanniæ apud Augustinum du Pas, in Stemmate Tinteniacensi pag. 572 :
Inde etiam sunt testimonia Capilli capitis mei, quos pono super altare, et culter unus.
Charta Willelmi Comitis de Warenna :
Et inde saisivi eam (Ecclesiam) per Capillos capitis mei, et fratris mei Radulfi de Warenna, quos abscidit cum cultello de capitibus nostris ante altare Henricus Episcopus Wintoniensis.
Trahere per Capillos. Lex Saxon. cap. I. § 7 :
Si per Capillos alium comprehenderit, sol. 120. componat.
Adde Legem Burgund. tit. 5. § 4. et Leg. Long. Ed. Her. tit. 121. § 3. Roth. 386. Usatici Barcinonenses MSS :
Si quis se miserit in aguayt, et considerata mente requisierit Militem, et cum fuste cæderit eum, et per Capillos traxerit, quod magnum dedecus est, emendet eum per mortem.
Fori Oscæ ann. 1247. fol. 24 :
Si dixerit publice, quod mentitur, aut traxerit per Capillos, etc.
Magnum nempe dedecus, quod decalvatio pro maxima infamia haberetur. Charta Communæ Atrebatensis ann. 1211. § 23 :
Qui alium pugno vel palma percussit, seu per Capillos cepit, etc.
§ 24 :
Quid alium ad terram per Cappillos traginaverit, i.
traxerit, etc. Aristænet. lib. 1. Epist. 2 :
Μεχρὶ τριχῶν συμπλεϰόμεθα πολλάϰις ἀλλήλαις.
Per Capillos Prendere, in Capitulari 3. ann. 813. cap. 17.
Remanere, aut Esse in Capillo, dicitur puella quæ nondum marito juncta est, et adhuc in domo patris manet : nam promissos crines innuptæ ferebant, nec eos in nodos retorquebant, quod nuptarum erat, præsertim apud Longobardos. Scipio Ammiratus tom. 1. Geneal. Neapol. pag. 56 :
Ne feudi, non essendovi maschi, succedon le femine primogenite : eccetto se quelle ô altre essendo maritate, sene trovasse alcuna non maritata fanciulla, nel qual caso non la maritata primogenita, ma la fanciulla non maritata succede ; di cui si dice esser rimasa in Capillo.
Adde Campanilem pag. 46. Lex Langob. lib. 2. tit. 14. § 20 :
Si quis Longobardus se vivente filias suas nuptui tradiderit, et alias post mortem in Capillo in casa reliquerit, tunc omnes æqualiter in ejus substantia hæredes succedere debent.
Adde § 21. 22. 26. 27. tit. 20. § 1. Liutpr. lib. 1. cap. 2. 3. 4. 145. (6, 92.) Aist. 1. Liutpr. 64. (11.) Constit. Sic. lib. 2. tit. 9. lib. 3. tit. 24. § 2. Statutum Honorii IV. PP. pro Regno Neapol. ann. 1285 :
In successione inter feudatarios et subfeudatarios viventes in regno eodem jure Francorum, sexus et primogenituræ[] prærogativa servetur, ut inter duos eodem gradu feudatario defuncto conjunctos feminam masculus et juniorem major natu præcedat, sive sint masculi, sive sint feminæ concurrentes : nisi forsan duabus concurrentibus esset primogenita maritata, et junior remanserit in Capillo ; tunc enim junior, qui in Capillo manserit, primogenitæ maritatæ in successione hujusmodi præferatur ; sed si nulla remanente in Capillo, duæ vel plures fuerint maritatæ, majori natu jus primogenituræ servetur.
Vide Pithœum ad Consuet. Trecens. art. 5.
P. Carpentier, 1766.
Qua loquendi formula innuptæ nuptis opponuntur : unde facile est existimari illas ab his distinctas fuisse, non quod innuptæ promissos, nuptæ collectos seu in nodos retortos crines deferrent ; sed quod, quæ marito jungebantur, crinem tonderent, Judaicarum mulierum more, aut saltem cæsariem decurtarent : quod allatis a Cangio nequaquam repugnat. Hinc Mediolani, Bononiæ, ac alibi adhuc pueri et puellæ, contrario sensu, sed a voce corrupta Intonsi et Intonsæ, appellantur Tosi, Tose, Tosane, Tosoni et Tosetti, ut opinatur Murator. tom. 2. Antiq. Ital. med. ævi col. 109. Charta ann. 769. ibid. tom. 3. col. 1011 :
Et tivi Austricunda dulcissima sorore germana mea in domo mea in Capillo avire videor, elegisti tivi monasticho voto Deo deservire, etc.
Capillos Cercenatos, id est, in circulum vel orbem attonsos, jubentur habere Saraceni franchi, seu liberi per Curiam generalem celebratam Ilerdæ a Jacobo II. Rege Aragon. ann. 1301 :
Statuimus, quod quilibet Saracenus Franchus, qui sit in Catalonia, portet Capillos Cercenatos, et tolts (i. tonsos) in rotundum, seu in circuitum, eo ut cognoscantur inter Christianos, etc.
Capillum Facere, in Lege Burgund. cap. 6. § 4. Gall. Faire les cheveux.
Quicumque ingenuo aut servo fugienti nesciens Capillum fecerit, quinque sol. perdat : si sciens Capillum fecerit, fugitivi pretium cogatur exsolvere.
Editio Heroldi :
Si ingenuus aut servus fugienti nesciens Capillos fecerit, 5. sol. solvat, si sciens fecerit, etc.
Capillos Sibi Invicem Detondere, Pœna conspiratorum in Capitul. ad Legem Salicam cap. 3. § 7. in Capitul. 4. ann. 805. cap. 10. in Lege Longob. lib. 1. tit. 17. § 11. Lothar. 65. et in Capit. Ludovici Pii ann. 824. cap. 6. apud Holstenium.
Fures et alii Malefici puniti in cute et Crinibus, in Speculo Saxon. lib. 2. art. 13. § 1. art. 28. § 3. lib. 3. art. 3. § 1. et in Wichbild Magdeb. art. 19. § 1. art. 44. § 1. 96.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pro Capillo Deputare, Nihili facere, flocci pendere, in Vita B. Joannis Bonvisii, tom. 5. SS. Maii pag. 104.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Capilli Inaffectati, apud Sussannæum in Vocabulario :
Nulla decoris affectatione exculti : contrariæ significationis affectati.
P. Carpentier, 1766.
Capillos ad summitatem aurium circumcisos habere, libertatis symbolum erat apud Frisones. Charta supposita Caroli Rom. reg. ann. 802. in Cod. reg. 10197. 2. 2. fol. 1. v°. :
Et statuimus ut Frisones militare volentes sint usque ad summitatem aurium circumcisi, si facere voluerint, ut per hoc etiam suam valeant ostendere libertatem ipsis, ut dictum est, a nobis esse collatam.
P. Carpentier, 1766.
Capillorum Detonsio, Stultitiæ indicium, apud Joan. de Veneta Carmel. [] qui ann. circ. 1357. scribebat, ubi de S. Joan. virgis flagellato :
Et pour lui plus encore confondre,
Tous les cheveux ly firent tondre,
Comme à un fol marquiçon.
P. Carpentier, 1766.
Capillorum Adustio, Lenarum pœna et supplicium. Lit. remiss. ann. 1399. in Reg. 154. Chartoph. reg. ch. 579 :
Aussi a confessé ladite femme que par longtemps elle a recepté et retrait plusieurs hommes et femmes mariez et à marier, et les a esté et envoyé querir par ses certains messaiges, dont elle a eu et receu plusieurs deniers : pour lesquelz cas ladite exposant a esté condampnée par les bailli et officiers de l'evesque de Paris à estre pilorisée, les Cheveulx brulez, bannie de la terre dudit evesque et tous ses biens confisquez.
Liber rub. fol. parvo domus publicæ Abbavil. ad ann. 1478. fol. 242. r°. :
Belot Cantine pour avoir voulu atraire par maniere de macrelage Jehannette fille Witaxe de Queux à soy en aler en le compaignie de ung nommé Franqueville, homme d'armes de la garnison de cette ville soubz la charge de mons. de Joyeuse et à faire sa volenté d'elle, fu condampnée et a esté menée mistrée en ung benel par les carrefours, et ses Cheveux brulez au pillory ; et ce fait banye de ladite ville et banlieue sur le feu à tousjours.
Vide Grimm. Antiq. Jur. pag. 702. Leg. Wisigoth. lib. 3. tit. 4. cap. 17.