« Capitales homines » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 133a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPITALES
CAPITALES Homines, Qui debent censum de capite, quo nomine plerumque intelliguntur qui olim
manumissi fuerant non plenaria, sed conditionali manumissione, sub
conditione operarum, servitii, aut census annui :
Hommes de cors et de chief,in Stabilim. S. Ludovici lib. 2. cap. 31. et in Probat. Hist. Ecclesiæ S. Aniani pag. 100. Capitales homines, in Charta Lotharii Regis Franc. pro Monasterio S. Eligii Noviom. ann. 989. Homines de capite, in Charta Caroli C. ex Tabulario S. Germani Paris. apud Beslium in Episcopis Pictavensib. pag. 33. Servi de capite, in Formulis vett. cap. 3. et lib. 4. Historiæ Vezeliacensis pag. 590. Epistola B. Noviomensis Episcopi tom. 4. Hist. Franc. Epist. 224 :
Super femina illa, quam clamo, quia Capitalis esse debet Episcopi.Charta Communiæ Meldensis, Henrici Comitis Trecensis anno 1179. in Tabulario Campaniæ Thuano fol. 298 :
Capitales homines censum capitalem debitum dominis suis persolvent.Charta Caroli Comitis Flandr. ann. 1123. in Tabular. Gandav. :
Capitales S. Petri in advocatia Bracbatensi,apud Duchesn. in Probat. Hist. Guin. pag. 191. Synod. Coloniensis ann. 1280. cap. 12 :
Homines censum Capitalem Ecclesiis solventes.Vide Guerard. in Indice Polypt. Irminon. voc. Capitalis, Capitalitius, Cavaticarius.
◊ Cujusmodi autem esset capitalium hominum conditio, sic
præclare describit Chronicon Abbatiæ S. Trudonis lib. 13. extremo :
Masculus 12. denarios solvebat singulis annis de Censu sui Capitis, femina 6. quidam alius legis 2. denarios, quidam 4. Masculus istarum conditionum quocunque moraretur, sive sub nostro jure, sive sub alieno, si necdum conjugatus erat, debebat Ecclesiæ, quasi hæredi suæ, quidquid in omni substantia supererant ei : si fuerat conjugatus, et non cum sua compare, hoc est, quæ non esset ancilla nostræ Ecclesiæ, debebat dimidium suæ substantiæ, similiter et femina, excepto quod quocunque conjuge essent ei liberi, non dabat Ecclesiæ, nisi quod melius videbatur in omni sua mobili re. Masculus si esset cum sua compare conjugatus, dabat de suis vestimentis quod erat melius. Quod si haberet terram censualem et servilem, de terra dabat Præpositis ad curtim bovem, et de Capite suo, vel alium, vel rem quam habebat meliorem. Ita quoque fiebat si palefridi superessent.Vide Manumissio et Hereotum.
P. , 1766.
◊ Chevagiers, in
Charta ann. 1317. ex Reg. 56. Chartoph. reg. 294 : Ses hommes et ses fames qui sont si Chevagier, etc.Alia ann. 1350. in Reg. 80. ch. 17 :
Item sur certaines personnes d'un linage de la ville de Beaufort Chevagiers, qui doivent par chascun an, l'omme iiij. den. et la fame ij. den. Chatel,in Lit. remiss. ann. 1401. ex Reg. 156. ch. 226 :
Thevenin Galiffart homme serf et Chatel de Hotenin de Montagu, etc.Iis contra liberos homines in judicio ferre testimonium, nisi ex privilegio, non licebat. Charta Caroli reg. Franc. in parvo Reg. S. Germ. Prat. :
Homines de capite eorum(monachorum)quos contra homines liberos in omni placito testimonium ferre concedimus.
L. , 1840–1850.
Capitalis Justitia. Chart. Azzechonis Episcop. Wormat. sec. XI. ap. Schannat. vol. 1. pag. 72 :
Tributariorum ad B. Petrum Wormatiæ respicientium Capitalem Justitiam, id est manum mortuam... concessi, etc.Vide Haltaus. Glossar. German. col. 1793. et infra Manus mortua.
L. , 1840–1850.
Capitale Jus. Charta ann. 1278. ap. Kindlinger. Histor. Servit. pag. 310 : Salvo tamen nobis Jure Capitali, quod Bestehoubet vulgo dicitur.Conf. ibid. num. 45. pag. 322.
L. , 1883–1887.
◊
Capitales homines censum capitalem debitum dominis suis persolvent, quem si die qua debuerint non reddent, per quinque solidos emendabunt. (Cart. Communal. de Fimes, an. 1227. mus. arch. dép. pag. 118.)