« Manumissio » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 241a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/MANUMISSIO
MANUMISSIO, apud Justinianum Instit. de Libertinis, et ex eo Glanvillam lib. 5. cap. 5. et in
lib. 2. cap. 14 :
est libertatis datio, nam quandiu quis in servitute est, manui et potestati sui domini suppositus est. Et cum manumissus fuerit, ipse est a manu et potestate domini sui liberatus.Adde Littletonem sect. 204. Hinc formula, Per manum liberum dimittere, in Lege Bajw. tit. 4. Liberum dimittere, tit. 7. § 11 :
Per manum propriam seu per alienam liberum dimittere,in Lege Ripuar. tit. 57. § 1. Manum super servum mittere, tit. 58. § 8. Bractono vero lib. 1. cap. 5. num. 8. manumissio,
est datio libertatis, i. de tertio secundum quosdam, quia libertas quæ est de jure naturali, per jus gentium auferri non potuit, licet per jus gentium fuit obfuscata.Vide Grimm. Antiq. Jur. Germ. pag. 331. sqq.
◊ Manumissionum autem species variæ recensentur : alia enim
est directa, alia conditionalis.
Manumissio Directa, dicitur absoluta, plenaria, nullo retento obsequio, aut patronatus jure, in
Concilio Toletano IV. can. 73 :
Quicunque libertatem a dominis suis ita percipiunt, ut nullum sibimet in eis obsequium Patronus retentet : isti si sine crimine capitali sunt, ad Clericatus ordinem suscipiantur, quia directa Manumissione absoluti esse noscuntur. Qui vero retento obsequio manumissi sunt, pro eo quod adhuc a patrono servituti tenentur obnoxii, nullatenus sunt ad Ecclesiasticum ordinem promovendi, ne, quando voluerint eorum domini, fiant ex Clericis servi.Adde Capitulare Attonis Episc. cap. 62. Libertas directa, in leg. un. Cod. Th. de Manumiss. (4, 7.) Dicitur etiam perfecta et absoluta ingenuitas, in Charta Ludovici Pii laudata in v. Ingenuitas.
◊ Manumissionis directæ ea est formula apud Marculfum lib. 2.
form. 32. 33. 34 :
Te illum aut illum ex familia nostra a præsente die ab omni vinculo servitutis absolvimus, ita ut deinceps tanquam si ab ingenuis parentibus fuisses procreatus, vitam ducas ingenuam, et nulli hæredum aut prohæredum nostrorum, vel cuicunque servitium, nec libertinitatis obsequium debeas, nisi soli Deo, cui omnia subjecta sunt : peculiari concesso, quod habes, aut deinceps elaborare poteris.Adde Formulas vett. Bignonii cap. 13. Formulas secundum legem Rom. cap. 12. et alias apud Vadianum lib. 2. de Colleg. et Monast. German. pag. 74. 83. Goldastum in Chartis Alaman. cap. 7. 8. et Rollandinum in Arte Notariæ cap. 7. rubr. 4.
◊ Manumissionis directæ potissimus effectus erat
libertas data manumisso eundi quo vellet, quæ variis formulis concipitur. Plautus in
Menæchmis :
Liber esto, atque abito quo voles.In Lege Burgund. tit. 57 :
Ut habeat licentiam quo voluerit discedendi.In Lege Ripuar. tit. 61 :
Si quis servum suum libertum fecerit, et civem Romanum, portasque apertas conscripserit, etc.
Et subiciuntur cives Romanas portas apertas libera potestate eant pergant partem, quam se elegerint,in chart. ann. 784. apud Neug. Cod. Dipl. Alem. num. 88. tom. 1. pag. 81. Vide Brisson. de Formul. lib. 8. pag. 827. Leges Henrici I. Regis Angl. cap. 78 :
Qui servum suum liberat in Ecclesia, et mercato, comitatu vel hundredo coram testibus, et palam faciat, et liberas ei vias conscribat apertas, et lanceam et gladium, vel quæ liberorum arma sunt, in manibus ei ponat.In Formulis veterib. Bignonii cap. 6 :
Ut eat ubique, et quam voluerit partem pergat, tanquam si ab ingenuis parentibus fuisset natus.In Testamento Billongi Episc. Veronensis anni 850. apud Ughellum :
Ut ambulandi liberam habeat licentiam.In Lege Longob. lib. 2. tit. 35. § 1. Rothar. 225. :
De quatuor viis ubi volueris ambulare, liberam habeas potestatem.Vetus Charta manumissionis :
Ut post hunc diem in 4. angulis terræ licentiam et potestatem habeat faciendi qualemcunque seniorem eligere voluerit in omnibus, et sibi ambulet, et sibi vivat, de libera et absoluta maneat omnibus diebus vitæ suæ.In manumissione Burgensium Burgi S. Germani de Pratis ann. 1250 :
Et omnimodam servitutem quam habebamus, vel habere poteramus, in dictis hominibus, et eorum hæredibus quantum ad personas et corpora ipsorum ubicunque de cætero se transferre voluerint, totaliter et in perpetuum remittimus,... ac perpetuæ libertati donamus.Sane, ut est apud Nicolaum I. PP. in Responsis ad Bulgar. cap. 20 :
Liber non est, si quis de patria sua non audet exire.Vide Cujacium lib. 14. observat. cap. 27. et Savin. Hist. Jur. Roman. med. temp. tom. 2. cap. 9. § 46.
P. , 1766.
◊ Hinc est, quod ubi quis
in monachum recipiebatur, inclinato capite, cui manum impositam habebat prior, per quatuor
partes sese vertebat, quasi libertati nuntium daret. Hujusmodi ceremoniæ meminit
Ordinarium S. Petri Aureæ-val. ubi de canonico regulari recipiendo : Postea prior claustralis accipiat canonicum(novitium)et faciat ei fieri signum sanctæ crucis, tenendo eum et tangendo eum de manu super caput, vertendo eum per quatuor partes, inclinando caput versus terram in signum humilitatis et obedientiæ. Deinde ducatur ad tondendum caput tonsura regulari, ut moris est.
◊ Hujusce formulæ præ cæteris damus testes præterea duas
Chartulas ex Tabul. S. Laudi Andegavensis excerptas, quarum prima sic se habet :
Quoniam omnis potestas a Deo est, et qui potestati resistit, ordinationi Dei resistit, qui summa et mirabili dispensatione Reges et Duces, cæterasque potestates in terra constituit, ut minor majori, ut consequens erat, serviret potestati ; et inter eos, quosdam dominos, alios servos esse voluit, ita tantum ut et Deum Domini, et servi Dominos venerarentur et amarent, juxta illud Apostoli, Servi obedite dominis carnalibus cum timore et tremore ; et ad dominos, Domini quod justum est et æquum est, servis præstate, minas remittite, quia et vos dominum habetis in cœlo : si et vobis et illis dominatur, quicunque ipse, qui Rex et dominus omnium est, forma et speculum totius boni, jugum servitutis pro nobis subire dignatus est, quatenus nos a Legis maledicto et servitute diabolica liberaret, et suæ ineffabilis libertatis participes efficeret. Idcirco ego pro redemptione animæ meæ et pro æternæ beatitudinis retributione, hunc servum mei juris W. et omnem fructum ejus ab omni servitutis ejus jugo absolvo, ut ab hodierna die et deinceps securus, et suæ potestatis existat, eat quocumque voluerit, portas habens apertas, et nulli servitutis obsequium, nisi soli Deo, pro cujus amore ipsum manumitto, debeat, etc.
◊ Altera hisce verbis concipitur :
Piissimus dominus noster Jesus Christus salutem humani generis paterno amore desiderans inter alia præcepta, quæ fidelibus suis dedit ut æternæ vitæ gaudia possent adipisci, præcepit eis debitores suos a debitis illorum absolvere, quo ipsi ante summum judicem suorum commissorum veniam securi valeant expectare. Tantæ igitur auctoritatis præconio compulsa, dominæque Hugardis Comitissæ gratia precibusque animati, nos Canonici S. Laudi hunc fidelem nostrum Radulfum Ecclesiæ nostræ vinculo servitutis obnoxium, ab omni debito servilis conditionis, pro animabus nostris, Goffridique Comitis excellentissimi, qui potissimus Ecclesiæ nostræ fundator et ornator extitit, omniumque benefactorum nostrorum, absolvimus : ut deinceps, cum omni fructu suo, licentia liberali donatus, in quamlibet mundi partem eat, nec cuiquam successorum nostrorum eum ab arbitrio suo revocare liceat. Actum est Andegavi in Claustro S. Laudi 4. Kal. Octob. Anno ab Incarnat. Dom. 1112. Ind. 5. concurrente 1. Epacta 1. Luna 3. Paschali Papa sedem Apostolicam obtinente, Ludovico in Gallia regnante, Fulcone adolescente Consulatum Andegavensem regente, Raignaldo Episcopo Andegavensem Ecclesiam gubernante. Huic rei affuit Raignaldus Episcopus, et de Canonicis sancti Mauricii..... de laicis... præsentibus et videntibus istis testibus imposuimus nos Canonici S. Laudi manus nostras super caput Radulfi, ob favorem et confirmationem libertatis suæ, videlicet Radulfus Sacerdos, Rotaldus Sacerdos, etc.
◊ Alter Manumissionis plenariæ in Chartulis adscriptus
effectus erat in peculiis Manumissorum quæ ipsis deinceps competebant, hac formula,
Peculiari concesso quod habes, aut deinceps elaborare poteris, apud Marculfum lib. 2. form. 22.
P. , 1766.
◊ Charta Gauf. comit.
Andegav. ex Tabul. S. Alb. : Eat vias quadrati orbis, nemine reclamante, habere suum libere possideat et quid de eo voluerit sibi facere liceat.
P. , 1766.
◊ Ejusdem manumissionis
absolutæ effectus, pluribus declarantur in Charta Guill. de Sancta Maura thesaur. eccl.
Laudun. ann. 1332. ex Reg. 66. Chartoph. reg. ch. 1195 : Eximentes penitus eum et dimittentes nunc et imperpetuum a nostra potestate, manu, dominio et ab omni conditione servili et gravamine ac etiam operis et operarum impositione obsequialium, quæ consistunt in faciendo et in assurgendo, salutando et hujusmodi, quam earum quæ consistunt(in)non faciendo, ut puta non de vocando in jus manumissorem, venia non petita, et aliarum omnium, tam artificialium quam fabrilium, et revocatione in servitutem ob quamcumque ingratitudinem, et breviter ab omni jure patronatus, quocumque sit, illud sibi libere remittentes.
◊ Testamenti etiam condendi facultas indulgebatur, jusque
civitatis Romanæ, quod testantur veteres formulæ cap. 13. etc. Salvianus lib. 3. ad
Ecclesiam Cathol. :
In usu siquidem quotidiano est, ut servi, etsi non optimæ, sed improbæ servitutis, Romana a dominis libertate donentur : in qua scilicet et proprietatem peculii capiunt, et jus testamenti consequuntur ita ut et viventes cui volunt res suas tradant, et morientes donatione transcribant.Charta ann. 1251. in Bibl. Colbert. :
Totam dicto capitulo absolvimus et in omnem libertatem, vitam, bladagium et Guil. Radulfi filium suum constituimus et inducimus, et tamquam Cives Romanos eos et suos pronunciamus.
P. , 1766.
◊ Hac manumissione
præsertim absoluta donabantur servi, qui clero cooptandi erant, in cujus signum, maxime si
ecclesiæ servitio addicti, ab unoquoque canonico solemni ritu tondebantur, teste D. Le
Beuf tom. 2. Dissert. pag. 92. non sine aliqua tamen conditione, ut videre est infra
lin. Singularis certe, pag. 254. col. 1. et in Mercur. Franc. ann. 1734. mens.
Sept. pag. 1953.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Manumissioni directæ eam quoque accensendam existimo quæ sub conditione
census annui tantum concedebatur, cujus exemplum nobis profert Charta Alfonsi Comitis
Pictav. ann. 1269. in Bibl. Colbert. : Manumittimus et ab omni jugo servitutis absolvimus et quitamus ipsum et hæredes suos de corpore ex legitimo matrimonio procreatos et procreandos perpetuæ libertatis munere decorantes, bona ipsius tam mobilia quam immobilia de caselagio seu aliunde provenientia... possidenda pacifice et quiete in perpetuum relinquentes, volentes ut exinde faciant suam in perpetuum omnimodam voluntatem sub deverio sex denariorum Tholosanæ monetæ pro caselagio suo, nunc a nobis eidem concesso in feudum censuale.
◊ Manumissionis species altera, directæ opposita, ea
erat, quæ sub conditione, vel retento servitio ac obsequio fiebat ; ita ut qui
manumittebantur, non plenariam ac omnimodam libertatem consequerentur, ut Latini Juniani,
et Dedititii apud Romanos, sed quodammodo obnoxii remanerent, eoque nomine veluti servi ad
sacros Ordines non possent promoveri, ut est in Concilio Toletano IV. can. 73. laudato.
Leo Ost. lib. 1. cap. 16 :
Servos autem suos et ancillas omnes libertati donavit : ita tamen ut essent sub ditione et tutela Monasterii, singulique singulas annuatim operas Monasterio ubi eis præciperetur, exercerent.Exstat apud Marculf. lib. 2. cap. 33. formula imperfectæ manumissionis, qua scilicet manumissor servo suo libertatem confert,
ea conditione, ut dum advixerit, sibi deserviat : post obitum vero suum, si sibi superstes fuerit, sit ingenuus, etc.Quæ fuit olim dedititia libertas. Cap. vero 34. habetur alia formula, qua ita libertas datur, ut manumissus manumissoris sepulcrum luminaribus annis singulis procuraret. Exstant præterea in Tabulario Fossatensi formulæ aliæ ejusmodi conditionalium manumissionum, ann. 1266. in hæc verba :
Manumittimus sub conditionibus insertis inferius, et de voluntate ipsorum ante manumissionem, non tamen causa onerandæ libertatis talia jura retinemus, etc.In alia vero Charta ann. 1270. ubi eadem verba habentur, hæc subduntur :
Item voluit dicta Isabellis suo et hæredum suorum futurorum nomine et expresse consensit in jure coram nobis, quod nec ipsa, nec heredes sui possint petere, habere vel tenere possessiones aliquas, sive aliqua bona jure proximitatis parentum vel consanguineorum suorum per emptionem, vel etiam quemcunque alium titulum sive modum, nec ex testamento vel ab intestato succedere, dummodo proximi illi sint, vel fuerint de conditione, et manu mortua ipsorum, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Singularis
certe manumissionis conditio quam exhibet Charta Guillelmi de Curtiniaco ann. 1207. ex
Tabul. Crisenon : Ego Guillermus de Curtiniaco notum facio universis præsentibus et futuris, quod pietatis intuitu et remissione peccatorum meorum manumisi Guillermum filium Roberti de la Curt, si clericus permanserit, si autem dictus Guillermus clericus esse noluerit volo ut in pristinam redigatur servitutem.
P. , 1766.
◊ Manumissionis vero, cui
adjecta erat conditio, hæc procul dubio moderatior, qua manumissus contra patronum nemini
auxilio esse debebat. Charta Petri episc. Laudun. ann. 1377. in Reg. 130. Chartoph. reg.
ch. 12 : Edelinam feminam nostram de corpore, videlicet de capitagio duarum chalongiarum,.... sub infrascriptis modis et conditionibus manumittimus per præsentes, videlicet quod de cætero, tanquam advocata vel procuratrix seu alio modo quocumque contra nos, successores nostros episcopos, vel ecclesiam nostram Laudunensem alicui alteri, publice vel occulte, consilium, auxilium, vel patrocinium aut juvamen dare ac etiam impertiri non possit.
P. , 1766.
◊ Interdum unius mensis
servitium in anno exigebatur. Charta Eustach. de Conflans ann. 1238. in Chartul.
Campan. Cam. Comput. Paris. fol. 380. v° col. 1 : Ego franchivi Robertum de Besil et hæredes ipsius de corpore Mariæ quondam uxoris suæ procreatos : ita quod dictus Robertus mihi serviet per unum mensem in anno, tanquam de libero feodo, vel alter sufficiens loco sui, si haberet essonium, per quod non posset mihi servire ; nec ipsum ultra dictum servitium possum cogere ad aliud servitium mihi faciendum.
P. , 1766.
◊ Duriores nonnunquam
adeo erant conditiones, ut hæc libertas a servitute nihil discreparet ; puta cum
manumissus, etiam clericus factus, servitio ita mancipatus remanebat, ut ab eo recedere
nullatenus posset, imo tanquam fugitivus servus repeteretur, et cujus posteritas servituti
obnoxia esset. Ejusmodi manumissionis exemplum profert Tabularium Major. monast. circa
ann. 1162. in Lib. de Servis fol. 32 : Noverit posteritas quod dominus abbas Alvertus et Majoris monasterii fratres quemdam servum S. Martini, nomine Radulfum, liberum fecerunt et clericaverunt, tali ratione et convenientia, ut numquam se a Martini servitio ad alienos transiens auferat ; sed, sicut prius, omni famulatu monachis ejus subjiciatur. Quod si se subtraxerit, revocetur ut fugitivus et repetatur ut servus, ubicumque fuerit. Præterea ut caste se agat et pudicitiam tueatur. Et si ad ordines ecclesiasticos promotus fuerit, numquam ausu illicito mulieri societur turpi cupidine illectus et nefaria temeritate, sicut nonnulli, deceptus, qui publicis, fronte perdita, nuptiis contra jus fasque uxoribus sacrilegis, imo scelestioribus adulteris copulantur. Sin vero clericus solum manens uxorem duxerit, fructus ejus, si scilicet infantes habuerit, cum omni eorum deinceps progenie S. Martini sit servituti, qua pater eorum, antequam clericus fieret, astringebatur, addictus, etc.
◊ Sed posterioribus sæculis longe magis obtinuit apud
nostros imperfecta hæc libertas, quæ ita concedebatur, ut retentis servorum obsequiis ac
operis consuetis, non tam servile nomen deleretur, quam servitus ipsa augeretur, adeo ut
ad abolendas et extinguendas duras istas conditiones manumissionibus appositas, rursum
manumissiones aliæ necessariæ essent. Istiusmodi sunt eorum manumissiones, quos homines
de corpore et de capite, vel capitales appellabant, qui et obsequia
de corpore suo, id est, operas et corvatas, (unde nomen) et censum de
capite seu capitale quotannis exsolvere tenebantur, qui ita glebæ addicti
erant, ut ab ea recedere iis non licitum esset, quemadmodum nec matrimonia
contrahere inconsultis dominis, quæ quidem suis omnia locis pluribus observamus. In hoc
tamen a servis differebant, quod ad testimonia interdum contra liberos admitterentur.
Charta Caroli M. ex Tabulario S. Germani Paris. :
Nemo homines de capite in judicio reprobare ullatenus præsumat.Alia Caroli C. ex eod. Tabular. apud Beslium in Episcopis Pictav. pag. 33 :
Homines de capite contra liberos in omni placito testimonium ferre concedimus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ De iis
haud dubie postremis manumissis intelligendum Capitul. Childerici III. n. 15. quo libertis
testimonium dicere vetatur : Libertus et liberta in nullis negotiis contra quemquam testimonium dicere permittantur, exceptis illis causis in quibus ingenuitas deesse dinoscitur, sicut præmissum est, et de servis.
◊ Perstitit diu imperfecta ista libertas apud nostros, quam
rectius servitutis nomenclatura vulgo donabant, quod nihil ferme haberet quod
libertatis esset, imo pæne omnia quæ servitutis ; donec sensim aboleri cœpit, dominis
ipsis seu pietate ac misericordia motis, vel ex ipso compendio, acceptis ab manumissis
pecuniis, plenariam libertatem indulgentibus. Nam interdum singulatim ea conferebatur
libertas, interdum subditis omnibus servitutis istius nexu devinctis. Utriusque
manumissionis infinitæ propemodum exstant Chartæ, ac prioris quidem apud Doubletum in
Histor. S. Dionysii Monast. pag. 907. Haræum in Castellanis Insulensib. pag. 181. 182.
Locrium in Chronico Belgico pag. 128. 129. Buzelinum in Gallo-Flandr. pag. 55. 533.
Duchesnium in Hist. Vergiacensi pag. 241. Guichenonum in Bibl. Sebusiana pag. 43. in
Histor. Bressensi pag. 5. etc.
◊ Manumissionum generalium, seu libertatum, quæ pagorum
incolis istius servitutis nexu obligatis generatim conferebantur, aliæ complures pariter
leguntur Chartæ, ac in primis Sugerii Abbatis S. Dionysii ann. 1125. pro hominibus villæ
S. Dionysii apud Doublet. pag. 857. alia deinde Ludovici VII. Regis Franc. ann. 1180. apud
Hubertum in Histor S. Aniani, qua
servos et ancillas quos homines de corpore,Extat ibidem alia anni 1206. qua Capitulum ejusdem Ecclesiæ ad 300. manumisit. Ludovicus Comes Blesensis et Clarimontis in Charta ann. 1197 :inquit,appellamus quicunque erant Aurelianis, et in suburbiis et vicis et villulis infra quintam leucam existentibus, eorumque filios filiasque ab omni servitutis jugo absolvit, et tanquam qui ingenui nati fuerant, vult permanere liberos.
Omnes homines Credulio manentes taliam mihi debentes et eorum hæredes, a talia, ablatione, impruntato, et roga coacta, de cætero penitus quitos et immunes esse concedo, statuens quod quicunque Credulio masuram habuerit, 5. solidos Parisiensium singulis annis persolvet, etc.Infra :
Similiter omnes Credulio manentes, qui de mea servili conditione erant, et eorum hæredes et teneuras ab omni jugo servitutis meæ penitus quito et absolvo. Quilibet si a villa recedere voluerit, liber et quietus recedat, etc.
◊ Habetur alia Mathildis Comitissæ Nivernensis 1. Aug. ann.
1223. qua
cives de Autissiodoro tam in civitate, quam in suburbiis, et Burgo S. Gervasii manentes, et ipsorum hæredes, qui non erant de libera conditione, omnino et in perpetuum manumittit, et servitutis opprobrio postposito et quittato, ipsos et hæredes ipsorum quotiescunque voluerint ab Autissiodoro recedant et libere, verumtamen suis ipsis rebus manentibus.Prostant similes manumissionum generalium Chartæ Henrici II. Brabantiæ Ducis ann. 1247. pro vassallis suis, et Hugonis Castellani Gandensis ann. 1243. pro hominibus suis de Wasia, apud Miræum in Diplom. Belg. pag. 174. et 396. Alia Guillelmi Abbatis S. Dionysii ann. 1248. pro hominibus villarum ad idem Monasterium pertinentium apud Doubletum pag. 907. Alia denique Thomæ Abbat. S. Germani Paris. ann. 1250. pro Burgensib. S. Germani apud Brolium lib. 2. Histor. Parisiensis pag. 279. Caroli Comitis Vadensis 9. April. ann. 1311. pro servis ejusdem Comitatus in 47. Regesto Chartophylacii Regii ch. 118. et aliæ apud Thomasserium in Consuetudinibus Bituricensibus.
◊ Exhinc Reges nostri, non tam pietatis, quam compendii
intuitu, ita rerum ac status urgente necessitate, subditos suos omnes huicce servituti
obnoxios subinde libertate donarunt, accepta ab iis indemnitate : atque in primis
Philippus Pulcher, qui Diplomate ann. 1302. quod descriptum legitur in Regesto 36.
Chartophylacii Regii, Charta 47. Magistro G. de Cilliaco præcipit, ut in Ballivia
Cadomensi certum servorum numerum manumittat, accepto ab iis libertatis pretio, ob
ingruentia cum Flandrensibus bella, data ei facultate, ut ipsemet loquitur Rex,
manumittendi homines nostros de creor,Idque mediante pecunia. Exstat simile Ludovici Hutini Diploma, quod ex primo Memorialium Cameræ Comput. Paris. volumine, f. 77. eruimus, hocque loco integrum describere operæ pretium existimamus :(sic, i. de corpore)et quascunque personas Bailliviæ jugo cujuslibet hominis conditionis astrictis, eosque ab servitutis onere liberandi, plenius et plene libertati donandi, ac concedendi eisdem vice et auctoritate nostra, quod possint esse Burgenses, et gaudere privilegiis, libertatibus, et franchisiis quibuscunque, quibus gaudent Burgenses alii regni nostri, usque ad certum numerum,..... concedendi quoque quibuslibet temporalibus fidelibus nostris, quod homines suos de corpore, vel personas alias sibi subjectas jugo cujuslibet servitutis manumittere valeant, et ab hujus servitutis onere, etc.
Loys par la grace de Dieu Roy de France et de Navarre, à nos amez et feaux Mestre Saince de Chaumont, et Mestre Nicole de Braye, salut et dilection. Comme selon le droit de nature chascun doie nestre franc, et par aucuns usages ou coustumes qui de Grande ancienneté ont esté entreduites et gardées jusques cy en nostre Royaume, et par avanture par le meffait de leurs predecesseurs mull de personne de nostre commun pueple soient encheus en lien de servitude et de diverses conditions qui moult nous desplet ; nous considerans que nostre Royaume est nommé le Royaume des Frans, et veillans que la chose en vérité soit accordant au nom, et que la condition des gens amende de nous en la venue de nostre nouvel Gouvernement par deliberation de nostre Grand Conseil avons ordonné et ordenons que generaument par tout nostre royaume de tant comme il puet apartenir à nous et à nos successeurs, teles servitudes soient ramenées à franchise, et de ceux qui de ourine ou ancienneté ou de nouvel par mariage ou par residence de lieux de serve condition sont encheus ou pourroient escheoir ou lien de servitude, franchise soit donnée o bonnes et louables conditions, et pour ce especialment que notre commun pueple, qui par les Collecteurs, Sergens et autres Officiaus qui ou temps passé ont esté deputez seur le fait des Main-mortes et formariages, ne soient plus grevez ne domagiez pour ces choses, si comme il ont esté jusques-cy, laquele chose nous desplet. Et pour ce que les autres Seigneurs qui ont hommes de cors, pregnent exemple à nous de eus ramener à franchise : Nous qui de vostre leauté et approuvée discrétion nous fions tout à plain, vous commettons et mandons par la teneur de ces Lettres, que vous aliez en la Baillie de Senlis et és ressors d'icelle et à tous les lieux, villes, Communautez et personnes singulieres, qui ladite franchise vous requerront, traitiez et accordez avec eux de certaines compositions par lesqueles souffisant recompensation nous soit faite des emolumens qui desdites servitutes pooient venir à nous et à nos successeurs, et à eux donnée de tant comme il puet toucher nous et nos successeurs, general et perpetuel franchise en la maniere que dessus est dit, et selon ce que plus plainement le vous avons dit, desclairé et commis de bouche, et nous prometons en bonne foy que nous pour nous et nos successeurs ratifierons, et aprouverons, tendrons et ferons tenir et garder tout ce que vous ferez et accorderez sur les choses dessusdites, et les lettres que vous donrrez seur vos traitiez, compositions et accors de franchise à villes, communautez, lieux ou personnes singulieres, nsus les agreons desorendroit, et leur en donrons les nostres ; seur ce toutefois que nous en serons requis. Et donnons en mandement à tous nos Justiciers et subgets, que en toutes ces choses il obeissent à vous, et entendent diligemment. Donné à Paris le tiers jour de Juillet l'an de grace 1315.
◊ Alio porro Diplomate iisdem Commissariis præcipit, ut si
qui ex servis manumitti nolint, ab iis, habita facultatum ratione, rata subsidia exigant.
Tradit denique Boissius in tractatu de Juribus dominicis cap. 32. Henricum II. Regem
Delphinates, Bressienses, Sabaudos, Bugeienses et Veromeenses ab omni talliabilitatis
et manus mortuæ servitutibus absolvisse, Edicto mensis Novembris ann. 1552.
◊ Quod porro spectat ad generales istas manumissiones, haud
videtur omittendum quod de Blanchæ Reginæ sancti Ludovici matris pietate ad hanc rem
pertinens refert Chronicon vernaculum MS. ex Bibl. Memmiana, hisce vernaculis :
La Roine Blanche mere S. Loys, qui lors gouvernoit le Roiaume de France, oy dire que les Chanoines de N. D. de Paris avoient emprisonnez plusieurs hommes et femmes de corps qui ne leurs pouvoient paier leurs tailles, et avoient en la prison moult de mesaises. Parquoi la Roine qui ot grant pitié, fist rompre les prisons desdits Chanoines, et les fist deslivrer. Et pour ce que celle Roine avoit pitié des gens qui ainsi estoient serfs, ordonna en plusieurs lieux que les gens fussent affranchis, moiennant autres droits et seigneuries que les Seigneurs prendroient sur leurs hommes et femmes de corps, et le fist en partie pour la pitié qu'elle avoit de plusieurs belles filles à marier, que on laissoit à prendre pour leur servitude, et en estoient plusieurs gastées.
◊ Porro ex Diplomate Philippi Pulcri Regis laudato
colligitur, dominis feudalibus ejusmodi servos suos inconsulto superiore domino
manumittere non licuisse, ex lege passim recepta, ut est in Stabilimentis
S. Ludovici lib. 2. cap. 34 :
Nus Vavasors ne Gentyhom ne puet franchir son home de cors en nule maniere sans l'assentement au Baron ou du chief-Seigneur selon l'usage de la Cort laie.Scribit Justinus lib. 41. apud Parthos nulli servos manumittendi concessam fuisse facultatem.
◊ Exstat apud Chopinum lib. 3. de Sacra politia tit. 2. §
19. Charta Ludovici VI. ann. 1110. qua Abbati et Monasterio S. Dionysii plenam
concedit
potestatem de servis ecclesiæ emancipandis, et liberos faciendis consilio Capitali sui, seu irrequisito assensu vel consilio suo : et ita ut neque ipse neque successores sui nec quilibet Principum super eos aliquam reclamationem faciat, vel redemptionem proinde exigat.Eamdem facultatem indulsit Ludovicus VIII. Capitulo Aurelianensi, ut colligitur ex Chartis sequentibus, quas ex Schedis Peirescianis descripsimus :
Ludovicus D. G. Francor. Rex dilectis suis Decano et Capitulo Aurelianensi, salutem et dilectionem. Concedimus vobis quod manumittatis homines vestros de corpore, qui habitant in terra vestra Stampensi, vel qui tenent de ea ; et quod eis vel successoribus eorum et terræ vestræ imponatis onera et consuetudines, sicut convenerit inter vos et homines mememoratos, salvo jure nostro. Actum Senon. ann. Dom. 1224. mens. Jan. Ego Lebertus Decanus, et universum Capitulum Aurelianense omnibus in perpetuum. Noverint universi tam præsentes quam futuri quod omnes homines nostri de corpore, tam masculi, quam feminæ qui habitant in terra nostra de Stampesio, et illi etiam qui de ea tenent, vel possident ubicunque commorantes, astrinxerunt se nobis per sacramentum a singulis sigillatim corporaliter præstitum et receptum, quod si servitutis opprobrium ab eis tolleremus, libertatis beneficium eis, et filiis suis, tam natis, quam nascituris, impendentes, quascunque redhibitiones, quæcunque onera eis et hæredibus ipsorum, et terræ nostræ vellemus imponere, ipsi gratanter reciperent, firmiter observarent, et in nullo contrairent. Nos igitur attendentes multimoda commoditatum genera tam nostris hominibus et eorum hæredibus, quam nobis etiam et Ecclesiæ ex hujusmodi concessione libertatis posse provenire, eis libertatem duximus concedendam, et tam ipsos quam uxores eorum, et filios tam natos, quam nascituros, ab omni servitutis jugo emancipantes, in perpetuum liberos concessimus permanere, cum impositione tamen redhibitionum et onerum, quæ sunt inferius annotata. Imprimis igitur ad extirpandum penitus de terra nostra de Stampesio constituta servitutis opprobrium, statuimus, ut nullus seu nulla conditionis servillis homo vel femina de cætero in ea domum, vineam, vel agrum valeat possidere, ut sic de terra illa in posterum præconio exaltetur libertatis, quæ huc usque humilis fuit, et depressa opprobrio servitutis. Nullus de Manumissis, vel eorum successoribus manens in terra nostra sine voluntate nostra Stampensem poterit intrare Communem. Quilibet in terra nostra manens, ad molendina nostra molere tenebitur, et alibi ei molere non licebit. Nullus poterit transmittere, vel transferre aliquomodo terram nostram in aliam personam, quæ non teneatur nobis omnino ad omnem redhibitionem, ad quam ipse teneretur. Volumus autem, et istud onus præcipue propter beneficium libertatis concessæ imponimus, ut de singulis xii. gerbis, quæ colligentur in terra nostra, vel etiam de xi. si plures non supererunt in campo numerandæ, unam gerbam habeamus a nobis numerandam, et eligendam per cultorem agri ad nostram grangiam deportandam, quæ appellabitur Gerba libertatis. Circa campipartem tamen, et decimam, propter hoc nihil immutamus, sed salvum sit nihilominus nobis per omnia jus campipartis, et decimæ sicut ante. Simili autem modo per omnia duodecimam partem habebimus de bladis non ligatis. Per hæc autem quæ specialiter expressa sunt in hac libertatis Charta, in nullo alias juri nostro volumus præjudicium generari. Super cæteris enim redhibitionibus nostris, consuetudinibus, corveis, justitiis, talliis, et generaliter super alio quocunque jure nostro nil immutamus, sed volumus, quod ea omnia illibata et inconcussa in perpetuum maneant, exceptis tamen capitalibus quæ remittenda eis penitus duximus, et quitanda. Nomina autem hominum nostrorum quos manumisimus, etc. Actum ann. Dom. 1224. mense Febr.In Regesto Parlamenti signato B. fol. 40. inter Aresta Epiphaniæ ann. 1277 :
Dictum fuit quod Episcopus Catalaunensis manumittere non potest servientes suos, etiamsi Capitulum consentiat, sine voluntate Regis.
L. , 1883–1887.
◊
Hic cartam manumissionis ex cartulario concharum
Ruthenorum (p. 172. an 1060.) transcribemus, quum ex vetustate tum ex Christiana
propositi magnanimitate : In nomine Dei Patris omnipotentis ejusque unigeniti Filii domini nostri, qui ad hoc incarnari voluit ut eos qui sub peccati jugo detinebantur in libertate filiorum adoptaret. Quatenus et ipse nobis nostra peccata relaxare dignetur, sub nostre jugo servitutis homines depressos relaxare decernimus. Ipse etenim dixit : « Dimitte et dimittetur vobis ;et Apostolus
Omnes enim vos fratres estis.Ergo, si fratres sumus, nullum ex fratribus quasi ex debito ad servicium cogere debemus. Et iterum ipsa veritas testatur :
Ne vocemini magistri.Igitur si arguit humane prelacionis arroganciam, multo magis dominacionis violenciam. Unde et nos ego Petrus et Gerbertus, tam competentibus testimoniis correcti, hos servos et ancillas, videlicet Jeraldum nomine, cum uxore et filiis et filiabus, et cum sorores ipsius Jeraldi Ildegarda et Ingelberga, cum filiis et filiabus eorum, ab omni jugo servitutis, cum omnibus rebus suis et cum liberis suis, si qui ab eis vel ab eas sunt procreandi, absolvimus : ita ut in quascumque mundi partes voluerint, liberaliter pergant, nec unquam alicui ex nostro jenere vel familia pro servili condicione respondeant. Facta carta ista in mense Octobrio, feria V, regnante domino et Franchorum rege Philippo.
◊ Manumissio in Ecclesia inducta potissimum legitur a
Constantino M. in leg. 1. Cod. de his qui in Ecclesia manumittuntur (1, 13.) :
Jam dudum placuit ut in Ecclesia Catholica libertatem domini suis famulis præstare possint, si sub aspectu plebis, adsistentibus Christianorum Antistitibus, id faciant, ut propter facti mememoriam vice actorum interponatur qualiscunque scriptura, in qua ipsi vice testium signent.Adde leg. unic. Cod. Th. eodem tit. (4, 7.) et Sozomen. lib. 1. cap. 9. S. Augustinus :
Servum tuum manumittendum ducis in Ecclesiam : recitatur libellus aut fit desiderii tui prosecutio. Dicis te servum tuum manumittere, quod tibi in omnibus servaverit fidem.Ubi observare licet dominum libellum offerre, quo libertatem servo suo ab Episcopo donari expetebat, quem Petitorium vocat Ennodius Opusculo 8 :
Gerontium itaque, cujus a me comperta fides,... per præsens petitorium a Beatitudine vestra Romgnæ deprecor civitatis gaudere consortio, cujus ego absolutionis non tam largitor, quam testis existo.Vetus Inscriptio in Ecclesia S. Crucis Aurelianensi :
Ex beneficio sanctæ Crucis per Johannem Episcopum, et per Albertum sanctæ Crucis Casatum, factus est liber Lambertus teste hac sancta Ecclesia.Exstat in Tabulario Burguliensi Charta Theobaldi cognomento Pagani de Villanova, qua quemdam colibertum suum Lambertum nomine libertate donat, ubi hæc subduntur :
Et ut hoc perpetualiter inconvulsum permaneret, hanc chartam in publico Conventu astante et testante omni populo, in Ecclesia S. Christophori, die dominico, ante processionem, tam ego quam omnes qui tunc successores esse poterant, crucibus nostris firmavimus. Actum tempore Philippi Regis Francorum, et Wolfridi Parisiorum Episcopi, Milonis quoque ac Widonis fratris ejus, Magni Milonis de Monteleherici filiis, etc.
◊ Fiebant autem ejusmodi manumissiones ad altare, vel
circa altare, ex Concilio Berghamstedensi ann. 697. cap. 9. Legibus Luithprandi
tit. 109. § 4. Legib. Astulph. tit. 5. § 4. Lege Longob. lib. 2. tit. 18. § 3. tit. 34. §
3. 5. 8. 9. Liutpr. 140. (6, 87.)
Aist. 3. Liutp. 9. (2, 3) 23. (4, 5.) 55. (6, 2.) Aist. 2. in Capitul.
2. ann. 806. cap. 6. Juxta altare, in Capitulari Bajw. ann. 788. cap. 6. Concil.
Lemovic. ann. 1031. sess. 2 :
Denique semper fuit consuetudo, ut quicunque voluerint, sursum aut ante altare Redemptoris, aut ante corpus beati Martialis, servos suos libertati darent.Infra :
Hæc de baptismo satis sint : nunc de servorum libertate dicendum, quia hanc agere licitum est, vel apud sedem, vel ante corpus B. Martialis, vel ad quamcunque Ecclesiam domini elegerint coram testibus, vel ante corpus defuncti proximi, sicut sæpe per plures civitates fieri vidimus : ita sane ut hujus sedis nominativus Cancellarius libertatem scribat. Nam et apud regale palatium, vel in quocunque loco rex fuerit, coram Rege libertates legitimas fieri cernimus : immo Lex Salica continet, ut ubicunque servi dominus voluerit, potest servum relaxare.Willelmus Malmesbur. lib. 1. de Gest. Angl. pag. 33 :
Ipsa dedicationis die Regem captivum ad altare manumittens, libertate palpavit, memorabile clementiæ suæ spectaculum exhibens.Vide Probationes Hist. Guinens. pag. 61.
◊ Ante cornu altaris. Formulæ veteres Bignonii cap.
8 :
Censeo te atque statuo ante sacri altaris cornu, in conspectu Sacerdotum et Clericorum, et populi adstantis a præsenti die et deinceps ab omni jugo servitutis humanæ absolutum fore, civemque Romanum appellari.Adde Formulas secundum Legem Rom. cap. 12. Charta Dadonis Episcopi Virdunensis :
Eo quod ex familia nostra fuit, dedimus ei libertatem receptam a cornu altaris canonice, et ordinavimus eum ad gradum Presbyterii.
◊ Hac manumissionis forma liberti facti, plenariam
consequebantur libertatem, eoque nomine Cives Romani fiebant ex leg. 2. Cod. de
His, qui in Ecclesia manumittuntur :
Qui religiosa mente in Ecclesiæ suæ gremio servis suis meritam concesserint libertatem, eandem eo jure donasse videantur, quo civitas Romana solennitatibus decursis dari consuevit.Quam quidem prærogativam his, qui in Ecclesia manumittebantur, adscribunt veteres Formulæ Bignonii cap. 56. quæ directæ et plenariæ manumissioni alias conveniebat ex cap. 8. et ex formulis secundum Legem Rom. cap. 12. et Formula 43. ex Baluzianis. Epistola Ludovici Pii Imp. ad Bernouvinum Chrysopolitanæ Ecclesiæ Archiep. data ann. Imperii 8. indict. 14 :
Scribatur libellus perfectæ et absolutæ ingenuitatis, more quo hactenus hujuscemodi libelli scribi solent, civem Romanum libere potestatis continens : et in fine libelli tam eorum, qui in tua parochia sunt Sacerdotum, quam illorum quos dominus servi secum adduxerit testimonia.Exstat alia formula plenariæ Libertatis in Diurno Romano cap. 6. tit. 21. ex qua hæc duntaxat damus :
Cumulo libertatis largito ab omni servili fortuna et conditione liberum esse censemus, civemque Romanum solutum ab omni subjectionis noxa decernimus, nec aliud cunctis, nisi solam salutationem debere, ut perfecto absolutus jugo servili, ritu possis degere, quibus advixeris diebus, et more liberorum.
◊ Hac denique ratione liberi facti, una cum eorum progenie
sub tuitione Ecclesiæ consistebant, ex dicto tit. 58. Legis Ripuar. § 1.
L. , 1883–1887.
◊
De manumissionibus servorum, Vide Cartular. N. D. Par.
p. p. Guérard, t. I. præf. p. CXCVII. p. CCIV.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Atque eam
ob rem charta manumissionis in Archivis Ecclesiæ asservabatur, ut manumisso libertatem
assereret, si qua deinceps controversia de eo moveretur. Appendix ad Marculfum form. 8 :
Igitur ego ille minimus servorum Dei famulus Ecclesiæ Senonicæ Archiepiscopus tanta Serenissimi Hludovici Augusti auctoritate, quæ senonis in arcibo Ecclesiæ episcopii servatur, fultus per hunc libellum manumissionis te fratrem nostrum, quem servilis conditio hactenus addictum tenuit inter hujus Ecclesiæ familiam, quia fratrum testimonio, inter quos enutritus es, dignus ad sacerdotalem honorem suscipiendum prædicaris, etc.Hinc est quod manumissionum Chartæ, ut mox dicetur, a Scriniario, Protonotario, vel Archidiacono conscribebantur, quia penes eos erat custodia scrinii vel archivi ecclesiæ, ubi conscriptæ reponebantur.
◊ Ejusmodi vero manumissio, quæ fiebat in Ecclesia coram
Episcopo et Clero, dicebatur fieri Episcopalibus aut Ecclesiasticis gestis,
ut apud S. Augustinum Serm. 50. de Diversis, et Serm. 53. ad Fratres in eremo. Tabulæ
autem conscribebantur a Scriniario. Anastasius Bibl. in S. Julio PP. :
Hic constitutum fecit, ut... manumissiones Clerici in Ecclesia per Scrinarium sanctæ Sedis celebrarent.In Lege Ripuariorum tit. 38. § 1. Archidiaconus tabulas libertatis conscribere jubetur
secundum Legem Romanam, qua Ecclesia vivit. Apud CPolitanos Protonotarii Ecclesiæ officium præ cæteris erat ἐλευθερίας in Ecclesia factas scribere, ut est in Catalogo Offic. Eccl. CP. ad Medonium.
◊ Manumissionis in Ecclesia meminerunt præterea Concilium
Arausic. I. can. 7. Aurelian. V. cap. 7. Matiscon. II. cap. 7. Burchard. lib. 2. cap. 29.
32. Ivo pag. 6. cap. 130. 133. Sozomenus lib. 2. cap. 9. sub finem, Lex Wisigoth. lib. 5.
tit. 7. § 2. 9. Papianus lib. Resp. tit. 4. Lex Alaman. tit. 17. tit. 18. § 1. Lex Ripuar.
tit. 58. § 1. Capit. Caroli M. lib.
5. cap. 30. Testamentum Perpetui Turonensis Episc. ann. 474. Formulæ vett.
Bignonii cap. 56. Leges Henrici I. Reg. Angl. cap. 78. etc.
◊ Exstat præterea manumissionis in Ecclesia et ad
altare vetus diploma, quod hic damus ex Schedis Peirescianis :
Cum Christianissimus ac religiosissimus Imperator Ludovicus cælestis protectionis ope suffragante invictissimus Augustus sanctam matrem Ecclesiam ad meliora instantissime subveheret, hoc et inter cætera sanctæ devotionis suæ studia exhibuit, ut usus valde insolitus atque reprehensibilis, qui dignitatem ejus magna ex parte fuscare videbatur, ut quod scilicet servilis et originariæ conditionis personæ contra statuta Canonum sacris divinisque Mysteriis quatenus applicarentur, suæ auctoritatis præcepto ab ea pellerentur, et qualiter dehinc hujusmodi conditionis homines Ecclesiæ utilitati idonei reperti, nexu servitutis eriperentur, et ad hanc dignitatem promoverentur, una cum consensu Pontificum et Optimatum Imperii sui statuere procuravit : idipsum quoque veneranda proles ejusdem Imperatoris invictissimus Rex Carolus pari voto honorificentiæ S. Dei Ecclesiæ annuit. Igitur ego in Dei nomine Hugo misericordia Dei Abbas Ecclesiæ gloriossimi Confessoris Christi Aniani, juxta memorati piissimi Augusti præceptum, te Clericum nomine Raiginaldum, ex familia ejusdem sancti Aniani progeniem ducentem, hoc est, ex Apiariis villa, ante sanctum altare, et præsentiam fratrum S. Aniani, una cum collubentia eorumdem fratrum, et deprecatione Adalardi Archiepiscopi, qui jamdictam villam, Apiarias scilicet, in beneficium habet, a vinculo servitutis ob amorem Dei nostri, J. C. ad cujus militiam eligeris, publice absolvo, civemque Romanum instituo, ut abhinc Christo favente, in tuo jure et potestate consistens, ita vivas ingenuus, civisque Romanus, tanquam si a libertis ortus fuisses parentibus, et neque nobis, neque successoribus nostris quicquam noxialis debeas servitutis : sed sub integra, plenaque ingenuitate, quam propter sacri Ordinis dignitatem accipere mereris, tempore vitæ tuæ permaneas, quatenus catena servitutis, cui nascendo hactenus obnoxius extitisti, per hanc absolutionem ereptus, securius liberiusque divinæ potentiæ Domino adjuvante famulari valeas. Ut vero absolutionis hujus titulus pro reverendis cultibus venerabiliter celebratis firmum omni tempore obtineat vigorem, manu propria subter roboravimus, nobilissimoque S. Aniani Clero astipulante destinavimus. R. Hugo. V. Adalardus Epicopus. V. Varimundus. V. Cunno, etc.
P. , 1766.
◊ Fiebant autem ejusmodi
manumissiones a sacerdote, manumissum cum cereo in manibus circa altare ter ducente.
Charta ann. 1056. apud Murator. tom. 1. Antiq. Ital. med. ævi col. 854 : In mano mito te Benzo persbiter da plebem sancti A..... ani, ut vadat tecum in ecclesia S. Bartholomei apostoli, traad te tribus vicibus circa altare ipsius ecclesiæ cum cereo apprehensum in manibus tuis et in manibus suis : deinde exite et ambulate in via quadrubio, ubi quatuor viæ se dividuntur, et date eam licentiam.Alia ann. 1107. ibid. col. 860 :
In plena et integra maneat libertate, sicut illi, qui in quadrivio in quartam manum traditi et amunth facti sunt, vel sicut illi, qui per manum sacerdotis circa sanctum altare ad liberos dimittendos deducti sunt.
Manumissiones fiebant etiam per
chartam, vel chartulam, quæ ingenuitatis vulgo appellabatur, a qua
Chartulati dicti hac manumissionis specie manumissi, de qua agunt lex Alemannorum
tit. 17. tit. 18. § 1. Capitulare 2. ann. 806. cap. 6. 7. Capit. ann. 813. cap. 8.
Capitul. 3. cap. 2. 11. 12. Lex Longob. lib. 2. tit. 18. § 3. tit. 34. § 12. Aist. 3. Ludov. P. 6.
Gregor. Turon. lib. 5. Hist. cap. 27. Concilium Toletan. VI. can. 9. Leo Ost. lib. 1. cap.
11. etc. Qui autem per chartulas manumittebantur, plenariam non semper libertatem
consequebantur, cum conditiones datæ libertati adderentur : seu servitia et operas
interdum et censum pecuniarium sibi reservarent patroni, unde conditionales dicti
passim.
◊ Hac porro ratione libertas conferebatur : charta manumissi
capiti imponebatur, ut fortean cunctis esset conspicua : quod testari videtur vetus hæc
Notitia ex Tabul. Vindocin. fol. 217. verso :
Notum sit omnibus hominibus, quod cum domus Gaufridus Vindocinensis Abbas quendam servum suum Stephanum Popinellum nomine annuente Capitulo suo liberum fecisset, res illa Gaufrido Comiti Vindocinensi, qui Grisagonella cognominabatur, displicuit, et eidem Stephano cartam libertatis de capite eripuit. Quod cum domnus Abbas G. audisset, supradictum Comitem de hac re ad rationem misit, et quod Vindocinensis Abbas servos suos absque ullius licentia et consilio posset liberos facere rationabiliter, ostendit. Qua ille ratione convictus, cognovit se male fecisse, et de reliquo se nihil tale facturum promisit. Hoc viderunt domnus Goffridus Abba, Hamelinus Abba Belliloci, Goffridus Comes Vindocinensis, qui Grisagonella cognominatur, Raynaldus de Turre. Actum Vindocini anno ab Incarn. Dom. 1124. prima septimana Quadragesimæ feria quinta, et in crastino movit idem Comes ad S. Jacobum.
P. , 1766.
◊ Imo illius capiti ita
impositam subscribebant libertatis concessæ auctores. Charta ann. 1108. ex Chartul. S.
Alb. Andegav. : Hujus manumissionis testes sunt Ademius Nutricis et Burgundio de Calumpna, qui Chartam istam super caput Benedicti(manumissi)composuit, quando comes et soror ejus sua signa in ea fecerunt.
Manumissio per Tabulas, Eadem quæ per chartam, (unde Tabularii, dicti ejusmodi per tabulas
liberi facti) apud S. Augustinum Epist. 50. Gregor. Turon. lib. 10. cap. 9. in Lege
Ripuar. tit. 58. in Concilio Aurelianensi III. ann. 538. can. 26. etc. Ut et
Manumissio per Scripturam, in Lege Wisigoth. lib. 5. tit. 7. § 1. 14. 15. in Lege Burgund. tit. 88. § 2. in
Concil. Aurelian. III. can. 26. etc. Atque adeo
Manumissio per Epistolam, apud Greg. M. lib. 1. Epist. 53. lib. 5. Epist. 12. Hujus manumissionis per modum
epistolæ servis ipsis manumittendis inscriptæ formula concipiebatur. Testamentum
Bertichramni Episc. Cenom. :
Illos vero, quos de ratione Ecclesiæ pro singulis festivitatibus in Albis per Epistolas relaxavi, aut relaxavero, sicut Epistolæ eorum edocent, sub tuitione et defensione sanctæ Ecclesiæ rependeant.Supra :
Tam isti, quorum nomina hic continentur, vel quos postea de gente barbara comparavi, aut adhuc comparare potuero, tam pueri quam puellæ, qui a me empti cognoscuntur, et epistolas eis feci, et ipsi in integra ingenuitate perdurent, et hoc observent, quod et pluris eorum et toti sub tuitione et defensione sancti Petri perseverent.Eustathius lib. 10. de Ismeniæ et Ismenes amorib. pag. 336 :
Ἐλευθερίαν σοι χαριζομένη ἐξ ἁδροῦ βαλαντίου, ϰαὶ χειρὸς ταύτης ἐμῆς, ἣ τῆν ἐπιστολὴν ἐγχαράττει σοι, ϓσμίνην δὲ παιδίσϰην ἐμὴν ϰαὶ σὴν ἀδελφὴν ἐλευθερίαν ἔχειν ἐϰ τούτου τοῦ γράμματος.Vide Festum in Manumitti, et ibi Scaligerum, præter J. C. Habentur præterea aliæ passim manumissionum formulæ, cujusmodi est
Manumissio per Testamentum, de qua Concilium Arelat. II. can. 33. Aurelian. III. cap. 26. Matiscon. II. can.
7. etc. Charta Bajonis Viri inlustris ann. 7. Childerici Regis, ex Tabular.
Flaviniacensi :
Mancipiis, libertis, ingenuis, qui apud nos epistolas meruerint accipere, inspectas eorum ingenuitates, accolabus, cum merito eorum, vel omni re, peculiam tam majore, quam minore, etc.
P. , 1766.
◊ Manumissionis, valituræ
tantummodo post mortem illam concedentis, formulam prorsus notandam exhibet Codex reg.
7657. fol. 19. r° : Sciens ego P. me nunc habere et tenere ac a pluribus annis citra habuisse et etiam tenuisse quemdam servum sive sclavum meum, vocatum M. de partibus T. nunc christianum et unioni sanctæ christianitatis reductum, qui mihi, quamdiu ipsum tenui, fideliter et legualiter servivit, ac eum inveni in omnibus promptissimum et fidelem ; unde pietate motus volens et admodum cupiens ego dictus P. de mei certa scientia eum gratiose affranquimenti beneficio præmiare ac reducere Christianorum fidelium libertati, ob reverentiam illius, qui cartam cirografi humani generis proprio sanguine cancellavit, ipsum ideo M. servum sive sclavum meum prædictum post mortem meam et non ante, ex nunc prout ex tunc, et ex tunc prout ex nunc, manumitto, quitto, libero, absolvo perpetuo penitus et relaxo ab omni jugo et omni servitute, pro salute animæ meæ ac meorum peccatorum redemptione, ut francum, quitum et liberum esse volo, jubeo atque mando, ita quod a tempore mortis meæ inantea plenam et liberam potestatem et personam habeat legitimam, ac si esset de ventre libero procreatus, standi in judicio, emendi, vendendi, contrahendi, mutuandi, testandi, testificandi, uxorandi ac omnia et singula dicendi, faciendi et exercendi, tam in judicio quam extra, quæ quilibet Christianus et homo liber facere potest et debet.
Manumissio per Manum Propriam, in Lege Ripuar. tit. 57. § 1. Vide
Handrata.
Manumissio per Manum Erogatoris, in Lege Longob. lib. 2. tit. 20. § 5. Pippin. 34. id est, per manum
executoris testamentarii. Vide Erogator.
Manumissio in Comitatu. Leges Willelmi Nothi cap. 65 :
Si quis velit servum suum liberum facere, tradet eum Vicecomiti per manum dextram in pleno Comitatu, quietum clamare debet a jugo servitutis suæ per Manumissionem, et ostendat ei liberas vias et portas, et tradat illi libera arma, scilicet lanceam et gladium, deinde liber homo efficitur.Vide Leges Henrici I. cap. 78.
Manumissio per Denarium coram et præsente Rege, qui manumissionem ratam habebat, et manumissi deinceps
defensor erat, jactato denario quovis, tanquam manumissionis pretio, per manum vel domini,
vel alterius, et excusso de manu ipsius servi, qui manumittebatur, qui inde
Denariatus et Denarialis censebatur et appellabatur. Ea
autem manumissionis forma Legis Salicæ propria fuisse dicitur in veteribus
Chart. ex tit. 48. ubi servi ante Regem per denarium dimissi mentio fit. Formul.
vett. Bignonii cap. 46 :
Et postea ante domnum Regem jactante denario, secundum Legem Salicam te ingenuum dimisi.Vetus formula apud Pithœum :
Nos vero manu propria excutientes de manu supradicti N. denarium, vel nummum, vel argenteum, vel aureum, vel dragmam, vel sestertium, vel minam, etc.Exstat formula sequens ejusmodi Manumissionis per denarium in Tabulario S. Florentii Salmuriensis :
In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis Odo gratia Dei Rex, notum sit omnibus fidelibus sanctæ Domini Ecclesiæ, præsentibus scilicet atque futuris, quia nos ob amorem Dei æternorumque remunerationem, perque deprecationem Rainonis Episcopi, servum juris nostri nomine Albertum astantem in conspectu nostro et fidelium procerumque nostrorum, manu propria, a manu ejus excutientes denarium secundum legem salicam libertum facimus, atque ab omni servitutis vinculo absolvimus. Ejus quoque absolutionem per hanc præsentem auctoritatem nostram confirmamus, et nostris futurisque temporibus firmiter atque inviolabiliter ratam eam esse volumus. Præcipientes ergo jubemus, ut sicut reliqui manumissi qui a Regibus antecessoribus nostris hoc modo noscuntur esse relaxati ingenui, ita deinceps jam nominatus Albertus per hoc nostrum præceptum solemniter in Domini nomine confirmatum nomine inquietante ; sed Deo auxiliante per se hæc nostræ mercedis relaxatio per omnia tempora inviolabiliter conservetur, annulo nostro subtersignari jussimus. Truannus notarius ad vicem Rollonis et recognovit et subscripsit. Data iv. Idus Januarii anno ab Incarnatione Domini dccclxxxviii. anno secundo regnante Odone gloriosissimo Rege. Actum Aurelianis feliciter. Amen.Aliam lege, si placet, inter veteres formulas Alsaticas quas Legi Salicæ subjecit Eccardus. Præceptum Caroli Crassi Imper. ann. 887. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 51 :
Cujus petitionem rationabilem prospicientes, imperiali dignitate nostra decrevimus, ut more prædecessorum Imperatorum ac Regum nostrorum, videlicet a manu ipsius Leuthardi denarius excutiatur, quatenus auctoritate imperiali nostra notum omnibus habeatur, ut a præsenti die, et in reliquum, idem Leuthardus semper et ubique omnibus locis liberali valeat uti propria potestate.Charta Ludovici Regis ann. 906. apud Guillimann. lib. 2. de Reb. Helvet. cap. 11 :
Quemdam proprium servum nostrum Johan nominatum in præsentia fidelium nostrorum per excussionem denarii de manu illius, juxta Legem Salicam, in eleemosynam nostram liberum dimisimus, etc.Charta Caroli Regis Burgundiæ filii Lotharii Imp. :
Servum juris nostri, nomine Anseleum, manu propria a manu illius excutientes denarium, secundum Legem Salicam, liberum cum omnibus, quæ habebat, vel quæ acquisierit, fecimus.Alias proferunt istiusmodi manumissionis per denarium secundum Legem Salicam formulas et Chartas Marculfus lib. 1. form. 22. Paradinus lib. 2. Histor. Lugdun. cap. 24. Bignonius ad Marculfum, Goldastus in Chartis Alemann. num. 6. et Wendelinus in Glossar. ad Legem Sal.
◊ Neque tamen omnino Saliis propria fuit, cum et apud
Ripuarios observata legatur, ut colligitur ex Lege Ripuar. tit. 57. § 1 :
Si quis libertum suum per manum propriam, seu per alienam in præsentia Regis secundum Legem Ripuariam ingenuum dimiserit per denarium, etc.In alia apud Willelmum Hedam in Hegilbodo Trajectensi Episcopo, Francis etiam adscribitur :
Qui ejus contuitu famulam quandam, datis, ut Lex Salica docet, in commutatione duobus mancipiis prius, et postea secundum Legem Francorum denarium ejus excutiens, hoc modo servitutis vinculo liberavit, et donavit ingenuitate.Ad Salicam forte Legem referenda quæ de hacce specie manumissionis habet S. Audoenus in Vita S. Eligii lib. 1. cap. 10 :
Redemptos captivos protinus coram Rege statuens, jactatis ante eum denariis, cartas eis libertatis tribuebat.Adde Chartam ejusdem Eligii apud Mabillonium tom. 2. SS. Ord. S. Benedicti pag. 1091.
◊ Ea autem erat conditio Denarialis hominis, seu per
denarium manumissi, ut
hæreditatem in sua generatione non haberet, antequam usque in tertiam generationem pervenisset :quod de Chartulario, seu manumisso per chartulam, pariter obtinuit : uti statuitur in Lege Longob. lib. 2. tit. 34. § 11. Pippin. 13. et lib. 6. Capit. Car. M. cap. 208. deinde, ut est in lege Ripuar. tit. 57. § 4. si absque liberis decedebat, Regem seu fiscum hæredem habebat : ita si occideretur, illius compositio ad Regem spectabat, uti cavetur in Capitulis, quæ Carolus Mag. Legi Bajwar. addidit, tit. 1. cap. 6. et in Capitul. 2. ann. 806. cap. 5. et 6. ubi idem obtinuisse de manumissis per chartam observatur. Licebat porro unicuique hac manumissionis forma et ratione servum suum manumittere. Lex Ripuar. tit. 61. § 3 :
Quod si dominus ejusEt tit. seq. § 2 :(servi)eum ante Regem Denariatum facere voluerit, licentiam habeat.
Quod si Denarialem eum facere voluerit, licentiam habeat, et tunc 200. sol. solvat.Minime tamen poterant Tabularii hac manumissionis forma libertate donari. Eadem Lex Ripuar. tit. 58. § 1 :
Nullus Tabularius denarium ante Regem præsumat jactare : quod si fecerit, 200. sol. culp. jud. et nihilominus ipse Tabularius et procreatio ejus Tabularii persistant, etc.Exacta istiusmodi manumissione, conficiebatur charta, quæ rem gestam contineret, et præceptum denariale dicitur Marculfo, et charta denarialis.
◊ Huc etiam quodammodo pertinet, quod habent Leges Henrici
I. Regis Angl. cap. 78 :
Si quis de servitute redeat in liberum, in testem manumissionis cum testibus redditionis domino suo 30. denarios reddat, scilicet pretium corii sui, in signum, quod ei dignum sit in æternum.Vide Capitale 4.
Manumissio in præsentia Regis,
secundum Legem Ripuariam, tit. 57. § 1. eadem quæ per
denarium. Manumissio per regalem largitionem, in Concil. Triburiensi ann. 895. cap. 38.
Manumissio in manu Regis dando, in Lege Longob. lib. 2. tit. 34. § 3. 8. Liutpr. 9. (2, 3.) 55. (6. 2.) Vide
quæ mox annotamus de Longobardorum Manumissionibus.
Manumissio Coram Testibus, in Lege Wisigoth. lib. 5. tit. 7. § 1. in Lege Burgund. tit. 88. § 2. in Synodo
Trullana can. 85. in Legibus Henrici I. Regis Angl. cap. 78. etc.
◊ Apud Longobardos quadruplex fuit manumissionis species, ut
est in libro 2. tit. 34. § 1. Rothar.
225. ac prima quidem, quæ fiebat per quartum manum, cujus ritus ita ibidem describitur :
Si quis servum suum proprium aut ancillam suam liberos dimittere voluerit, sit illi licentia, qualiter ei placuerit : nam qui fulfreal et a se extraneum, id est, Amund, facere voluerit, sic debet facere. Tradat eum prius in manus alterius hominis liberi, et per garathinx ipsum confirmet, et ille secundus tradat eum in manus tertii hominis eodem modo, et tertius tradat eum in quarti, et ipse quartus ducat eum in quadrivium, et thingat in wadia, et gisiles ibi sint, et dicant sic : De quatuor viis, ubi volueris ambulare, liberam habeas potestatem. Si sic factum fuerit, tunc erit Amund, et ei manebit certa libertas, et postea nullam repetitionem patronus adversus ipsum, aut filius ejus habeat potestatem requirendi. Et si sine hæredibus legitimis ipse, qui Amund factus, mortuus fuerit, curtis regia illi succedat, nam non patronus, aut heres patroni.Adde § 5. 9. Liutpr. 23. (4, 5.) Aist. 2. Exstat hujusce manumissionis Diploma Scaunibergæ et Luithprandi Ducum Longobardorum, in Chr. S. Sophiæ Benevent. pag. 637. ex quo hæc excerpsimus :
In nostris tradidit manibus, ut juxta ritum gentis Longobardorum liberamEx quibus colligitur ejusmodi manumissionem fuisse directam ac plenariam, ut et aliam manumissionem per impans, id est, in votum Regis factam, quod idem valet ac coram Rege, de qua rursum agitur § 3. et 8. perinde ac tertiam manumissionis speciem, per quam qui fulfreal fiebat, vi cujus Amund factus plenam libertatem consequebatur, quatuor et viis ostensis. In hoc tamen saltem a priori differebat, quod ejusmodi liberto, si sine liberis decederet, patronus succederet. Quarta denique manumissionis species apud Longobardos fuit, cum quis aldium aut aldiam faciebat, quibus quatuor viæ non dabantur. Vide Edictum Rotharis Regis tit. 91. 225. sqq. et Leges Astulphi Regis tit. 8. 2.(Liupergam ancillam)sine conditione constitueremus : quam equidem audientes postulationem, in præsentia fidelium, ipse Ansprandus in nostris tradidit manibus, et nos eam tradidimus in manum Theudbaldi Duddi, et Referendarii, Theudbaldus tradidit in manum Joannis, Joannes tradidit in manum Rodoaldi nostri, hoc est, in quarta manu tradidimus, qui te per nostram jussionem in witrepera, in galida, et gisil constituit una cum filia tua, et in omni tua substantia hæreditatis : quatenus amodo et deinceps, libera dominiorum nostrorum hæres inveniaris, etc.
Manumissionis per Sagittam apud Langobardos, meminit Paulus Warnefridus de Gestis Longob. cap. 13 :
A servili jugo ereptos, ad libertatis statum perducunt, utque rata eorum haberi posset libertas, sanciunt more solito per sagittam, immurmurantes nihilominus, ob rei firmitatem, quædam patria verba.
Manumissio Armorum Traditione. Leges Willelmi Nothi Reg. Angl. cap. 65 :
Si quis velit servum suum liberum facere, tradat eum Vicecomiti per manum dextram in pleno comitatu, et quietum illum clamare debet a jugo servitutis suæ per manumissionem, et ostendat ei liberas portas et vias, et tradat illi libera arma, scilicet lanceam et gladium, deinde liber homo efficitur.Eadem habentur in Leg. Henrici I. cap. 78.
Manumissio, seu datio libertatis usque in septimum. Tabularium Casauriense :
Ego Raynaldus filius Gemmæ pro redemptione animæ meæ et Gemmæ et Dodonis, genitoris mei, te Vastam ancillam liberam dimitto, et liberam constituo absque ulla occasione, et tradidi te liberam manibus meis in manum Adelberti Monachi, ut tu et filii, qui de te nascuntur, liberi sitis usque in septimum.
◊ Erant præterea species aliæ manumissionis, seu
potius rationes consequendæ libertatis ; verbi gratia, cum servi ægrotantes ejiciebantur a
dominis suis : hos enim lex facit liberos, ut est in Fleta lib. 3. cap. 1. § 8. Adde lib.
1. cap. 5. § 6. et Appendicem Codicis Theod. Constit. 5. Suetonium et Zonaram in Claudio.
◊ Cum servus propria pecunia semetipsum a domino suo
redimebat, in Lege Frision. tit. 11. § 2. Vide Redemptionale.
◊ Aut cum dominus concedebat servo et ejus hæredibus liberum
servitium, apud Bractonum lib. 4. Tract. 1. cap. 9. et 22. pag. 170. 194. et in Fleta lib.
4. cap. 11. § 22.
◊ Alias denique rationes, quibus ad libertatem pervenitur
absque manumissione, tradit Regiam Majestatem lib. 4. cap. 12.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Solemne
præterea Regibus nostris erat quosdam servos manumissionis gratia donare, cum aliquod
insigne a Deo beneficium acceperant : quod factum præsertim videmus ob natum ipsis filium.
Marculfi l. 1. form. 39 : Ille Rex Francorum viro inlustri illo Comiti. Dum et nobis divina pietas juxta votum fidelium et procerum nostrorum de nativitate filii nostri illius magnum gaudium habere concessit, ut misericordia Dei vitam eidem concedere dignetur, jubemus ut per omnes villas nostras, quæ in vestra vel in cuncto regno nostro aliorum domesticorum sunt actionibus, tres homines servientes in utroque sexu in unaquaque villa ex nostra indulgentia per vestras epistolas ingenuos relaxare faciatis.Memoratæ epistolæ formulam legesis ibid. lib. 2. form. 52.
Manumittere præterea dicebatur, qui servum suum in Dominium alterius transmittebat, ut esset
ejus servus : quod maxime fiebat in commutationibus hominum de corpore, cum matrimonia
contraherent cum hominibus alterius Domini. M. Pastorale Ecclesiæ Paris. :
Quidam servus noster..... habens filiam nomine Genovefam, quæ ancilla nostra erat, non habens vero unde aliquando eam maritare posset, rogavit nos, ut pro amore Dei eam Manumitteremus, ita ut de servitute nostra, in servitutem B. Mariæ Paris. transiret. Hoc autem ideo rogabat, quia quidam servus B. Mariæ illam in conjugem habere volebat, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Eamdem
vocem, sed minus proprie, usurpatam quoque legimus in Charta ann. 1298. qua Petrus
Ymbaudi, qui domicelli insignitur nomine, liber ab omni vinculo servitutis et
hominii constituitur : hanc ut minime vulgarem exscribimus ex Bibl. Colbert. :
Noverint.... quod nos Arnaldus de Turre filius quondam nobilis viri D. Bern. de Turre militis pro nobis et Bernardo de Turre nepote nostro filio quondam Bern. de Turre fratris nostri et cunctis successoribus nostris... absolvimus, Manumittimus et liberum facimus vos Petrum Ymbaudi domicellum de Planhano et omnem progeniem ex vobis natam et nascituram ab omni vinculo servitutis atque hominii seu homagii quod nobis facere tenebamini pro feudo seu redditibus et honoribus qui sunt apud podium Lunar et in toto tenemento dictæ villæ... quod quidem feudum, proventus et redditus fuerunt Pontii de Megrefort Militis quondam, et venerunt in commissum D. nostro Regi a dicto Milite, et emistis ab eodem D. nostro Rege prædicto.... quos tamen redditus, honores et feudum prædictum tenebatis et tenere a nobis debebatis in feudum honoratum, præmissa vobis facientes cum plenitudine libertatis irrevocabili vobis et vestris sine retentione aliqua, quam in persona vestra et successorum vestrorum et infantium et rerum vestrarum non facimus, imo, totum jus et patronatus omnino remittimus vobis... tali modo quod nulla occasione offensæ vel jure vos vel aliquis ex vobis procreatus numquam possitis de cætero in servitute vel recognitione ratione dicti feudi... revocari... Hanc autem libertatem, Manumissionem et absolutionem et libertatis donationem vobis et vestris facimus et fieri volumus propter multa et grata servitia quæ vos erga nos pluries fecistis... Renunciamus.... omni juri divino, et specialiter illi legi quæ loquitur de servis et libertinis ex causa ingratitudinis in servitute revocandi.
Manumittere, Licentiam, vel facultatem dare aliquid faciendi. Tabularium Ecclesiæ Carnotens. :
Et quod petit a Capitulo Carnotensi se Manumitti ad Clericatum et tonsuram Clericalem, et quod dicta die, qua manumissus fuit, et ante manumissionem suam juravit publice in Capitulo, quod pro hujus manumissione, quam intendebat habere, nec dedit, nec fecit dari, nec alius pro ipso quod sciverit, Capitulo Carnotensi, vel alicui alii, etc.
Manumissio, Dimissio, remissio, Quittement. Tabularium Conchensis Abbat. in Ruthenis
ch. 49 :
Scripta autem vel firmata hæc donatio, vel convenientia, seu Manumissio Kalendis Julii, etc.Hildebertus Turon. Archiep. Epist. 65 :
Utramque autem exactionem sub oculis totius Concilii Comes in nostra manu deposuit, postulans in eos excommunicationis gladium extendi, quicunque aliquando vel manumissa petere, vel manumissionis plenitudinem imminuere attentarent.Infra :
Illam præterea Manumissionem de naufragiis et de substantia morientium, quam Comes in nostra manu deposuit, etc.Vide Metropolim Salisburgensem tom. 3. pag. 42. et Manum mittere in Manus.
P. , 1766.
Manumittere, f. pro Manum mittere, manum injicere. Lit. Theob. comit. Campan. ann. 1230. tom.
7. Ordinat. reg. Franc. pag. 362 : Quod si... Matheus dux Lotharingiæ et marchio, vel aliquis suorum.... Manumitteret in ipsos vel in aliquem ipsorum, pro capiendo, vel captivum teneret, etc.Vide in Manus. A latino Manumittere, libertatem dare, nostri Manumitter, dixerunt. Lit. ann. 1354. in Reg. 84. Chartoph. reg. ch. 414 :
Avons franchi et franchissons, avons Manumittez et Manumittons les enfans dudit Jehan Camion.Occurrit præterea in aliis Lit. ann. 1367. tom. 5. earumd. Ordinat. pag. 464. Unde Manumiz, manumissus, in Charta ann. 1516. ex Chartul. Latiniac. fol. 243 :
Gens de serville condicion, main-morte, Manumiz et affranchiz, etc.
Manumissio, quæ aliis Emancipatio, cum scilicet Clericus ab Ecclesia sua, ad quam
intitulatus est, ad aliam ab Episcopo suo transeundi facultatem impetrat, apud Stephanum
Tornacensem Epist. 135.