« »
 
[]« 1 capitalium » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 133c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPITALIUM1
1. CAPITALIUM, Idem quod Capitale 4. Bonum scilicet omne quod possidetur, præsertim vero bonorum species illa, quæ in pecudibus consistit, quam et forenses nostri Catallum vocant. Charta Nicolai abb. S. Joan. Laudun. ann. 1196. ex Tabul. ejusd. monast.
Nisi querela talis fuerit quod in curia nostra jure oporteat eos placitare, sicut est de fundo terræ et de Capitaliis et de omnibus justitiis, præter infractionem pacis.
Arest. ann. 1372. ex eod. Tabul. :
Quamvis foraneorum et omnium casuum, sicut de fundo terræ, de catallis seu Capitaliis..... eisdem religiosis cognitio pertineret, etc.
Vide infra Capitolium 6.