« »
 
[]« Capitegium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 136a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPITEGIUM
CAPITEGIUM, Capitis amiculum, Gallis Couvre-chef. Guarinus Ordinis Prædicat. in Vita B. Margaretæ Hungaricæ num. 19 :
Parabat cibum pro infirmi in coquina, accendebat ignem, carnes pro eis in proprio portabat Capitegio, vel ad collum.
Vetus Rotulus ann. 1252 :
Pro Capitegiis missis tunc D. Reginæ uxori Regis, etc.
Chronicon S. Martialis Lemovic. apud Stephanotium Fragm. Hist. tom. 1. MS. :
Anno 1273. mulieres castri et civitatis Lemovic. sumpserunt Capitegia in capitibus suis ad prædicationem Fratrum Prædicatorum, qui tunc de novo venerant ad castrum Lemovic. quæ mulieres antea sine Capitegiis se portabant.
Modestum igitur erat Capitegium et signum pudoris, ut velamen de quo Apostolus. Fuit etiam in usu apud Moniales. Instrument. ann. 1348. Hist. Dalphin. tom. 2. pag. 578. col. 2 :
Capitegia seu alia pro capitis velamine necessaria usque ad valorem decem octo grossorum Turonensium cuilibet Moniali circa prædictum festum omnium SS. annis singulis ministrentur.
Ceremoniale Rom. ex MS. Vaticano de Consecr. PP. :
Ordinator ponat unum Capitegium subtile in modum serti super caput electi, pendentibus[] capitibus Capitegii post collum, et sic mittit Chrisma super caput ejus in modum Crucis. Capiteregium
scribitur apud Rainaldum, ad calcem tom. 3. ann. 1279. n. 19. ut et in Charta ann. 1347. apud V. Cl. Dion. Salvagnium Boissium lib. de Placito Dominico pag. 10 :
Item quicquid dicta Francesia, tanquam hæres dicti patris sui, et dictus Guigo ejus vir nomine dictæ uxoris habent et possident in mandamento Belligardi... ad placitum unius Capiteregii usque ad valorem 18. denariorum bonorum Viennensium in mutatione domini vassalli solvendum dicto domino Dalphino et successoribus suis ad opus Dominæ Dalphinæ.
Alibi velum appellatur. Occurrit præterea in Vita B. Coletæ non semel.