« »
 
[]« 1 capitellum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 136b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPITELLUM1
1. CAPITELLUM. Ugutio et Papias : Capitella dicuntur quæ columnis superponuntur, quia columnarum sunt capita, quemadmodum super collum caput. Idem Papias : Hermes, dicitur Capitellum quod ponitur super columnam. Vita B. Mariani Abb. Ratisp. num. 26 :
Claustro, Capitellis sculptis, ac basibus... eandem Ecclesiam decoravit.
Occurrit non semel 3. et 4. Regum. Columnarum deaurata Capita, apud Hieronym. Epist. 8. et Epist. ad Gaudentium :
Auro fulgent Capita columnarum. Κιονόϰρανα
dicuntur ejusmodi capitella Photio in Encomio Novæ Ecclesiæ a Basilio extructæ. Regimina Paduæ ad ann. 1283 :
Factus fuit pons lapideus S. Leonardi hoc anno, et inventa arca nobilis Antenoris conditoris urbis Paduæ cum Capitello.
Chronicon Parmense ad ann. 1299 :
Tonitruum et sagitta de cœlo percussit in turre Communis Parmæ... et diruit dicta sagitta de turre Communis unum ex merlis, et de angulo et de fenestris et de Capitello lignaminis, quod est desuper ipsam turrim, et unum ex colonellis marmoreis super quo erat.
Alter locus ex eodem Chronico refertur in Cantonus post Canto 1. S. Aldhelmus de Laud. Bugge ap. Mai. vol. 5. Class. Auct. pag. 390. vers. 79 :
Hic quoque turibulum Capitellis undique cinctum
Pendet de summo, fumosa foramina pandens.
Vide Capitulum 3.