![[]](img/image.png)
2. CAPITULARE, Capitulis aliquid distinguere, apud Jo. de Janua. Vita S. Wunebaldi
Abbatis Heidenhemensis num. 21 :
Ista vero quæ nunc Capitulamus atque disputamus, oculis nostris vidimus.Guidonis Disciplina Farfensis lib. 1. cap. 27 :
Item Alleluia, Audivit Herodes, et cetera sicuti Capitulata sunt in Authentico.Apud Rymerum tom. 12. pag. 129. col. 2 :
Quæ omnia et singula, prout præmittitur, Capitulata, concordata, conclusa, et in præsentibus articulis contenta, etc.Gallis Capituler est Pacisci de arce vel urbe dedenda, et generalius Convenire de re aliqua.