« »
 
[]« 2 capitulare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 139c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPITULARE02
2. CAPITULARE, Capitulis aliquid distinguere, apud Jo. de Janua. Vita S. Wunebaldi Abbatis Heidenhemensis num. 21 :
Ista vero quæ nunc Capitulamus atque disputamus, oculis nostris vidimus.
Guidonis Disciplina Farfensis lib. 1. cap. 27 :
Item Alleluia, Audivit Herodes, et cetera sicuti Capitulata sunt in Authentico.
Apud Rymerum tom. 12. pag. 129. col. 2 :
Quæ omnia et singula, prout præmittitur, Capitulata, concordata, conclusa, et in præsentibus articulis contenta, etc.
Gallis Capituler est Pacisci de arce vel urbe dedenda, et generalius Convenire de re aliqua.