« »
 
[]« 6 capitulare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 141c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPITULARE06
6. CAPITULARE, Succensere, punire, quod fit in Capitulis Monachorum ubi vitiosi et delinquentes puniuntur et emendantur. Eckeardus Jun. de Casib. S. Galli cap. 3 :
Ad Capitulum tamen non nisi vocatus venit, cum sibi officium Capitulandi et puniendi gravissimum, ut ait, sit traditum.
Hinc vulgaris loquendi Monachis usitata formula, Dare alicui Capitulum, vel Accipere Capitulum, pro reprehendere, et verbis castigare : nostri Chapitrer dicunt. Hinc fortassis a Baldrico apud Mabillonium tom. 5. Annal. Benedict. pag. 505. Capitulum Monachorum vocatur, Animarum fornax purgatoria.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Capitulum Habere. Codex MS. S. Quintini de Monte ad calcem Regulæ, xi. circiter sæculo exaratus :
Liceat Abbati, si necessitas vel ratio ingruerit, fratrem suum ad quemlibet Abbatem mittere, tantum ei in victu provideat. Si vero paupertas exigerit, Abbas ad quem missus ille frater ierit, vestitum ei præbeat, et quandiu ibi moratus fuerit frater, Capitulum habeat ;
hoc est, jus cum aliis cœnobii, in quo commorabitur, Monachis in Capitulo sedendi, quod jus haud raro tribuebatur olim Fratribus extraneis, præsertim ubi e monasterio aliqua societate conjuncto veniebant.