« »
 
[]« 5 capitulum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 141c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPITULUM05
5. CAPITULUM, Domus urbis publica, in qua Ædiles seu Scabini jus dicunt, aut coeunt, Hostel, vel Maison de Ville. Joan. Hocsemius in Henrico Gueldrensi [] Episcopo Leodiensi cap. 5 :
Cumque pro vini assisa cives fuissent in Capitulo congregati.
In Adolpho a Marka cap. 5 :
Partem terræ Militum... cum Rectoribus civitatis ad Capitulum congregavit.
Observat Catellus lib. 1. Hist. Tolosanæ cap. 1. pag. 33. et 34. Curiam Tolosanam Capitulum in veteribus Tabulis appellari. Usatica Tolosana ann. 1202. statuunt reos puniendos cognitione D. Comitis, et suæ Curiæ, scilicet Capituli. Cui quidem Capitulo præerat Vicarius. Unde in sententiis hæc passim leguntur, Vicarius et Capitulum judicaverunt. Qui vero ei assidebant,
Capitulares et Capitularii appellabantur ; qui iidem sunt quos hac tempestate capitoux vocant, olim Capitoliers, ut est apud Honoratum Bonnet en l'arbre des batailles 4. parte cap. 125. et in Litteris Philippi VI. Franc. Regis ann. 1345. tom. 2. Ordinat. pag. 230. Liber albus Senescalliæ Tolosæ, de electione Capitularium Tolosæ,
Qui semel Capitularius fuerit, ad idem officium nullatenus admittatur, nisi 6. annis dicti sui Capitulatus computandis.
Tres solum annos habent Litteræ Philippi III. ann. 1283. in quibus ii Capitularii Consules appellantur ; at passim Capitularii nominantur in Litteris Philippi IV. et Philippi VI. apud D. de Lauriere tom. 2. Ordinat. pag. 107. et seqq. Adagium est apud Tolosanos :
Cil de noblesse a grand titoul,
Qui de Tolose est Capitoul.
P. Carpentier, 1766.
Olim Capitoliers, Capituleurs et Capitulliers. Placit. comit. Tolos. ann. 1158. inter Probat. tom. 2. Hist. Occit. col. 569 :
S. Petri W. S. Petri de Rovis. S. Bernardi Adalberti, qui tunc erant Capitularii. Capitulares Tholosæ,
in Lit. ann. 1358. tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 188. Lit. ann. 1346. in vol. 2. arest. parlam. Paris. :
Les Capituleurs de la ville de Thoulouze, etc. Capitulliers
et Cappituliers, in Lit. ann. 1347. ex Reg. 68. Chartoph. reg. ch. 213. et in aliis ann. 1409. ex Reg. 163. ch. 301 :
Pons de Marlas chevalier
et Capitolier de Thoulouse, in Ch. ann. 1350. ex Reg. 78. ch. 114. Vide supra Capitulatores.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Capitulatus, Dignitas Capitularii, in Litteris Regum nostrorum jam laudatis, et apud Lafallium in Probat. Hist. Tolos. pag. 85. 88. 90. etc.
Capitalarii videntur interdum appellari nuntii, ministri, famuli. Vitalis Episcopus Oscensis :
Cives autem sunt omnes qui in civitatibus commorantur, vel in villis æquipollentibus civitati. Ex quibus illi dicuntur Burgenses, qui licet Capitalarios habeant et ministros, per quos ducunt sua officia exercenda, tamen ipsa manibus suis non exercent.
Iidem sunt
Captalarii, in Charta Jacobi Reg. Aragon. ann. 1230. pro civibus et mercatoribus Barcinon. :
Emfranquimus, francos, liberos, ingenuos et immunes facimus vos omnes probos homines, cives, et habitatores Barcinon. et singulos præsentes pariter et futuros, et nuncios ac Captalarios vestros per totum regnum Majoricarum, etc.
Occurrit etiam in Consuetudinibus Barcinon. MSS. Consuetudines Monspelienses MSS. cap. 91 :
Captalerius non debet præstare leidam vel cuppas, nisi pro ea parte pro qua pertinet ad eum lucrum jam Curiæ acquisitum.
Vernacula sic habent :
Captalier non deu donar leidas, ni copas, si non per aquella parte, per laqual azel perten lo captal, o per aquella part, per [] laqal partem azel lo gazanch que a dona.
Alibi :
Si aliquis privatus vel extraneus, Captularius, vel debitor accipiat fugam a villa Montispelerii, etc.
Capmany :
Captalarius, Sirviente.
Capitularius Scholæ Negotiatorum, in Charta Petri Ravennatis ann. 953. apud Hieron. Rubeum in Hist. Ravenn. lib. 5. id est Caput vel Capitaneus.
Capitolarius, Capitularius. Charta Abbanis Patricii fundatoris Monasterii Novalicensis in valle Segusina, ex Tabulario Ecclesiæ Gratianopolitanæ :
Et colonicas infra ipsa valle Briantina et Aquisiana, quem de Vindegunde conquisimus, unde Bardinus Capitolarius est.
Infra :
Similiter libertus nostros in valle Aquisiana, qui ad parentes nostros aspexerunt, seu et in ipso pago Brigantino commanere videntur, unde Vitalis Capitularius est, ad memorata Ecclesia hæredem meam ut aspiciant et impensionem faciant volo ac jubeo.
Ubi videntur Capitularii accipi pro dominis seu possessoribus.