![[]](img/image.png)
1. CAPRIOLUS. Papias :
Capra domestica, caprea vero silvatica dicta quasi capiens ardua : cujus filii Caprioli dicuntur.Gloss. Lat. Gall. :
Capriolus, Chevriz.Ital. Capriolo et Cavriolo, Gall. Chevreuil. Ebrardus in Græcismo cap. 9 :
Lex Aleman. tit. 99. § 16 :Capreolus vero silvestris dicitur esse.
Si quis Capriolum occiderit.Dudo lib. 3. de Morib. Norman. :
Est namque tellus Normannica... caprorum, cervorumque, ursorum atque Capreolorum venatu affluenter repleta.Epistola 1. Episcopi Aconensis ad Honorium III. PP. :
Ipsi inermes et expediti velut Caprioli celeriter fugiebant.Charta Carlomanni Regis apud Ughellum in Episc. Veronensibus :
Venationes porcarum, cervorum, Capreolorum, omni tempore, etc.Charta anni 1345 :
Venari ad Capriolos, cuniculos, faxanos, etc.