« »
 
CAPTURA 1, CAPTURA 2.
[]« 1 captura » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 149a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPTURA1
1. CAPTURA, Latinis Scriptoribus dicitur pretium flagitii aut criminis, merces artium sordidarum et obscœnarum, uti observatum a Casaubono ad Sueton. in Calig. cap. 40. []
Captura, Locus piscosus, ubi capiuntur pisces. Isidori Glossæ : Captura, detentio, vel locus piscosus, ubi sedet Captuarius, qui balneaticum exigit. Ita Codex MS. Regius Cod. 1013. ubi editus habet actuarius, et balneare. Cum Captura est detentio, accipitur pro captivitate : cum vero significat locum piscosum, pro piscina, ubi multi capiuntur pisces, ut in seqq. locis. Capturam esse mercedem, quæ pro balneo penditur, quæ balneare vel balneaticum dicitur, sicut cujusvis sordidæ et obscœnæ merces captura, facile intellectu est. Ita Grævius in Isid. Gloss. ubi non videt, inquit, quomodo cum præcedentibus cohæreant hæc verba, Qui balneaticum exigit, nisi captura etiam dicatur locus, ubi sedet Actuarius, qui balneare exigit. Eccardus Histor. Marchionum Misnensium col. 253 :
Anno Dom. Incarn. 838.... facta est contentio Gosboldi et Hrabani Abbatis coram Imper. Ludovico.... de Captura quam Folco et fratres ejus Biurgo et Hroo tradiderunt ad S. Bonifacium.
Diploma Ludovici Pii, de Carolivenna, loco ita dicto ad Sequanam :
Proavus Carolus qui eandem construere jussit Capturam.
Supra, vennam et piscariam appellavit. Ita etiam usurpatur in Traditionibus Fuldensibus non semel lib. 1. pag. 454 :
In loco Sceipbatz juxta ripam fluminis Sinna, et in pago eodem Sinnahgewe, id est, unam Capturam cum terris, pratis, campis, silvis, etc.
Pag. 455 :
In pago Salagewe, id est, unius Capturæ tertiam partem.
Pag. 463 :
De illa Captura quam habemus in silva Bochonia, circa flumen quod dicitur Fliedina, duas partes, id est, meridianam partem ejusdem fluminis et occidentalem cum omni integritate, ut a die præsente in proprium usum illam colatis, atque augeatis, etc.
Occurrit passim pag. 464. 465. 469. 472. 473. 474. 480. 483. 491. 492. 495. 496. 514. 516. 519. 525. 526. 530. 538. 544. 545. 573. Vide Captura 2. Sulpitius Severus lib. 3. de Vita S. Martini :
Vade, inquit, mitte linum tuum, Captura veniet. Captura piscium,
in Actis Murensis Monasterii pag. 52. Captus piscium, in Fundat. Monast. S. Petri in Erphurdia. Lucas cap. 5 :
Laxate retia vestra in Capturam, εἰς ἀγράν.
Id est, Immittite et injicite retia vestra, etc. Infra :
In Capturam piscium.
Captura, ἐμϐολή, in Gloss. Græc. Lat. id est, injectio. Solinus cap. 11 :
Pachino multa tunnorum est copia, Echinis et omnibus mari nantibus pisculentissimum, ac propterea semper Captura larga.
Flodoardus lib. 14. carm. 18 :
Mandat item quondam Capturæ instare sodales,
Atque locum signat, laxata ubi retia pandat.
Capturæ quæ ad capiendas aves ponuntur, in Lege Bajwar. tit. 21. § 9.
Captura, Idem quod Captio, Creditio, vel Credentia, de quibus vocibus agimus suis locis. Charta Communiæ Brueriarum ann. 1186 :
Nec teloneum nec monetagium reddant, nec apud eos aliquis Dominus, Capturam panis, vini, carnium, vel piscium aut aliarum rerum venalium habeat.
Vide Prisæ.
Captura, exactio. Charta Ludovici VI. Reg. Fr. ann. 1119. in Tabular. S. Mariæ Columbensis diœcesis Carnotens. :
Supra dicta enim terra infestatione malorum hominum, et malarum consuetudinum Capturis, quæ a nostris servientibus terræ illius superpositæ erant, etc.
Veteres Schedæ de divisione parochiæ urbis Corbeiensis ex Bibl. S. Germani Paris. Cod. 564 :
Dederunt etiam prædictus Castellanus et uxor ejus reddiditum[] unius sutoris, scilicet ad Capturam, ante Natale Domini, et ante Pascha, et ante Augustum, unde reddit prædictus Presbyter sutoribus duos denarios ad Capturam pro sotularibus, etc.
[]« 2 captura » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 149c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAPTURA2
2. CAPTURA, Spatium, intervallum, districtus certis limitibus captus seu contentus. Charta apud Pistor. pag. 526 :
Tradimus.... in Captura, quæ dicitur Clingison, de inculta terra hobam unam.
Occurrit rursum pag. 573. Idem est quod Bifang. Vide in hac voce. Quo sensu etiam intelligenda videntur quæ supra e Tradit. Fuldens. proferuntur.