« Prisæ » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 506b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PRISAE
PRISÆ, seu Captiones, dictum quidquid ex subditis et tenentibus capitur ad
expensas Regis et Domini, quod legitime et debite persolvi debet. Statuta Davidis II.
Regis Scotiæ cap. 40 :
De prisis capiendis. Statutum est, quod nihil capiatur a communitatibus ad usus Regis, sine prompta solutione ; nec etiam aliqua capiantur ad Prisam, nisi ubi et secundum quod fieri consuevit.Cap. 48. § 2 :
Et capientur omnia capienda secundum consuetudines antiquitus approbatas, et de terris illis, de quibus Prisæ Regis et servitia debent sumi.Cap. 50 :
Tenentur ad expensas domus domini nostri Regis secundum Prisas ibidem antiquitus consuetas.Stabilimenta S. Ludovici lib. 2. cap. 32 :
Ne ils n'ont Prise, ne justice, ne seignorie en l'hons le Roy.Ita autem hæ prisæ fiebant a dominis, ut pretium exsolvere intra statum tempus ac definitum tenerentur. Charta ann. 3. Edwardi I. Regis Angl. :
Robertus de Montealto clamat habere libertates has subscriptas, videlicet Castellum suum de Risinge, cum Prisis 40. dierum,id est, ut intra 40. dies pretium reddatur. Ita enim statuitur in primo Statuto Westmonasteriensi ejusdem anni 3. Edw. I. cap. 7. quo vetantur Constabularii ac Castellani prisas alibi capere, quam in castris ac castellis, vel urbibus, quibus præfecti sunt, ita tamen ut supra 40. dies pretium rerum captarum exsolvant, nisi ejusmodi prisæ ab antiquo Regi, vel castello, vel domino castelli debeantur. Adde cap. 32. et Articulos super Chartas editos ann. 28. Edw. I. cap. 2. Vide Guil. Prynneum in Libertatibus Eccles. Angl. tom. 3. pag. 846.
P. , 1766.
◊ Pris, eodem
significatu, in Instr. ann. 1315. inter Probat. tom. 2. Hist. Nem. pag. 22. col. 1. :
Item quod dominus noster rex vult, quod omnes mercatores possint mercari secure per regnum suum, sine Pris seu reddibitione aliqua, de quibuscumque bonis et de quibuscumque personis, quæcumque sint ; quod Pris seu reddibitionem dictus dominus noster rex deffendit omnino ;.... quod si contingat quod de eo quod defficiet pro hospicio dicti domini regis, etc.Ubi observandum est ejusmodi prisas, etiam a forensibus mercatoribus interdum exactas fuisse.
◊ Neque aliæ sunt Prisæ, de quibus Gervasius Dorobern.
ann. 1170. de Justitiariis itinerantibus :
Et de omnibus PrisisInfra :(Vicecomitum)inquirant causam et testimonium.
Et omnes Prisas et causas, et occassiones earum scribant separatim.Matthæus Paris ann. 1232. ait, Regem Henricum III. in ratiocinio, quod ab Huberto de Burgo Proto-Justitiario exegit, illud fuisse,
de Prisis factis pro jure suo relaxando, tam in terris quam in mobilibus. Thomas Walsinghamus ann. 1297 :
Quia nimis afflicti sunt per diversa talliagia, auxilia, Prisas, videlicet de frumentis, avenis, braseo, lanis, coriis, bobus, vaccis, carnibus salsis, sine solutione alicujus denarii, de quibus se debuerant sustentasse.
◊ Proinde Prisa Anglis, idem est quod Creditio
nostris, de qua voce supra. In quibus porro rebus caperentur, docet Charta Henrici IV.
Regis Angl. pro Monasterio Ramseiensi :
Liberi sint et quieti a quibuscunque Prisis, chiminagiis, et captionibus cariagiorum, equorum, carectarum, et aliorum cariagiorum, nec non frumenti, ordei, siliginis, avenarum, fabarum, pisarum, boum, bovicularum, vaccarum, jumentorum, ovium, porcorum, porcellorum, caprarum sive hedorum, agnorum, vitulorum, aucarum, caponum, gallinarum, pullorum, columbarum, dentricium, et anguillarum, ac omnium aliorum piscium recentium quorumcunque, et aliorum volatilium, victualium, et ferarum suorum, salis, fœni, straminis, marremii, bosci, subbosci, focalium, carbonum, aliorumque utensilium suorum quorumcumque.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Prisæ Vinorum. Charta Edwardi Reg. Angl. apud Madox Formul. Anglic. pag. 63 :
Concedimus..... unum aliud dolium vini singulis annis, de recta Prisa nostraHæc commode explicat Charta apud Th. Blount in Nomolex. Angl. :(in civitate Cestriæ).... Volumus eciam.... quod quando et quociens contigerit præfatos Abbatem et Conventum..... de prædictis duobus doliis vini.... non pacari,.... eo quod Prisæ vinorum eo anno non evenerint ; quod proximis anno vel annis, quo vel quibus, quamcitius et prout Prisæ vinorum evenerint.... plenarie satisfiat.
Memorandum, quod Rex habet ex antiqua consuetudine de qualibet nave mercatoris vini 6. carcat. applicante infra aliquem portum Angliæ de viginti doliis, duo dolia, et de decem doliis unum de Prisa regia pro quodam certo ab antiquo constituto solvendo.
◊ Prisas autem Regias, seu pro hospitio
Regis, apud Anglos, non tam antiquas, quam dominorum feudalium putat
Spelmannus, nec fere auditas ante Edw. I. colligit ex Islipo Archiepiscopo Cantuariensi in
Libello, quem Speculum Edwardi inscripsit : tametsi vox Prisa pro captione,
dicta censeri possit a prindere, de qua supra, forte etiam a nostra prisée
desumta fuerit, id est appretiatio, quod ejusmodi res caperentur a dominis juxta
appretiationes, quæ de iis fiebant, ut infra
videre est in v. Prisare. Ejusmodi Prisas interdixit
in urbe Parisiensi Rex Carolus Statuto 4. Decembr. ann. 1367. quod descriptum legitur in
libro rubeo Castelleti Paris. quæ sic indicantur :
Pour causes des Prinses, que l'en a fait par long-temps, et que chascun jour l'en faisoit, de chevaux, de charettes, de bleds, de vins, de foin, d'avoine, de fourrages, de coustes, de coissins, de draps, de couvertures, de cuivre, chiefs de bestail, de poullailes, de tables, et autres biens et choses que l'en prenoit pour les garnisons de nostre hostel, et des hostels de la Royne, de nos freres, de notre connestable, et d'autres de notre lignage, etc.Ubi tamen excipiuntur culcitæ et pulvinaria, fœnum, palea et avena pro equis, quorum pretium exsolvi debeat. Vide Statutum aliud Philippi Regis ann. 1345. quo etiam vetantur, in Regesto Temporalit. Cameræ Comput. f. 198. Consulendi omnino Indices Ordinat. Reg. Franc. ubi multa in hanc rem utiliter legenda indicantur.