« 1 careium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 166c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CAREIUM1
1. CAREIUM. Charta Officialis Ambian. ann. 1243. in Tabulario S. Cornelii Compend. :
Recognoverunt se vendidisse pro 45. libris Paris. sibi persolutis Careium, in quo dicta Ecclesia eis teneri dicebatur, quod ipsi capiebant in grangia dictæ Ecclesiæ sita apud Visers a prima garba veniente ad eandem grangiam tempore messis usque ad ultimam trituratam, et partem vechiæ quam habebant in eadem grangia.In alio ejusdem Chartæ exemplo recentiori legitur Conreium. Est autem Conreium, convivium vel quid simile, quod mensam spectet ; Carreium vero, vectura Domino debita. Neutra notio placet. Quare conjicio Careium hic idem esse quod Carion seu Carionem, i. decimam decimæ. Vide Cario.