«
2 carena » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 167a.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/CARENA2
2. CARENA,
Carrina, Quadragesimale jejunium, seu publica pœnitentia ab Episcopo
Clericis, et Laicis, aut ab Abbate Monachis indicta, qua quis jejunare spatio 40. dierum
tenetur. Joan. de Janua :
Carrena, et publica pœnitentia, et quadragena idem sunt.
Qui igitur istam primam facit, 40. diebus non intrat Ecclesiam, et lanea veste indutus,
ab escis et potibus qui interdicti sunt, a thoro, gladio, et equitatu illos supradictos
dies abstinet. In 3. autem et 5. feria, et sabbato, aliquo genere leguminum ac oleribus,
pomis, vel piris, vel pisciculis, cum modica cervisia utatur temperate. Hæc omnia
probantur Extra de Homicid.
Burchardo lib. 19. cap. 5 :
Carrina
(alias Carina)
est dierum 40. continuorum jejunium in pane et
aqua.
Pœnitentiale MS. :
40. dies in pane et aqua, quod in communi
sermone Carina vocatur, cum 7. sequentibus annis pœniteas.
Concilium
Moguntinum :
In dedicationibus, ac Ordinum temporibus, relaxari Carenas, et
pœnitentes introduci omnino vetamus.
Petrus Damiani lib. 2. Ep. 7 :
Præter illas quadragesimas, quæ scilicet a Patribus institutæ sunt,... alias
occulte Carinas celebrat.
Idem lib. 4. Epist. 17 :
Juxta Carinæ regulam
inclusionem custodiæ carceralis indiximus.
Et lib. 5. Epist. 8 :
Ecce,
inquiunt, peregrinando Carina, ecce nova pœnitentia... hactenus inaudita.
Reynerus contra Valdenses cap. 5 :
Publicas pœnitentias, ut Carenas reprobant,
maxime in feminis.
Cæsarius Heisterbach. lib. 4. cap. 37 :
Miles
quidam... tempore quodam quadragesimali Carenam fecit apud nos.
Lib. 5. cap.
42 :
Cum alter Miles quidam... suscepta Carena, tempore Capituli generalis
Cistertium ire proponeret.
Alanus de Insulis in Pœnitentiali :
Solennis
(pœnitentia)
est quæ pro majoribus criminibus vel notoriis, vel pro his criminibus quæ
quis confessus est, vel de quibus quis convictus est, infligitur, quæ Carena
solet appellari ; et sicut est de majoribus criminibus, sic ad majores Prælatos Ecclesiæ
pertinet hanc infligere
. Infra :
Quæritur autem quomodo intelligendum sit,
quod dicitur de injunctione solennis pœnitentiæ, Fac tres annos in pane et aqua, et fac
tres Quadragenas in singulis annis : an intelligendum sit quod jejunare debeat omnem
diem, vel inter diem et diem ? Ad hoc sic respondemus, non altiori intellectui
præjudicantes, quod canonicæ censuræ rigor ostenditur, quando in pane et aqua jejunare
per tres annos præcipitur, quod a quibusdam sic intelligitur, ut per tres annos non tota
hebdomada comedatur panis et aqua, sed tantum per tria illa jejunia supradicta,
etc.
Summula Raymundi Ord. Prædic. :
Matronæ juvenes possunt explere Carenas
In domibus propriis, etc.
Charta Gotfridi Comit. de Habisburch
ap. Kopp. Init. Foeder. Helvet. num. 7 :
Ut reconciliaretur ecclesie propter
homicidium quod patraverat, religiosis dominabus... predium 10. jugerum... concessit,
hoc addito, ut eedem sorores... unam Carrinam de injuncta sibi penitentia
subportarent.
Adde Synodum Salegunstad. cap. 17. 18. 19.
Ughellum tom. 9. pag. 287. Hermannum Stangefolium in Westphalia lib. 2. pag. 101. Baron.
ann. 1093. num. 16. et Filesacum de Quadrages. Christ. cap. 3. Vide
Quadragesima,
Karena et
Karrina, quam ultimam vocem apud Ekkehardum
convicium significare Cangius scribit in
Carina 1 ; sed malim huc trahere
eum Arxio ap. Pertz. vol. 2. Script. pag. 136. not. 55.
P. Carpentier, 1766.
◊ In Chron. Alberici apud
Leibnit. in Access. Hist. pag. 530.
Carena vocatur
intrans Quadragesima.
Hujus medium tempus ad Dominicam quartam refertur, in Lit. remiss. ann. 1376. ex Reg. 110.
Chartoph. reg. ch. 199 :
Le Samedi veille du Mi-quaresme, etc.
Apertius
rursum in aliis Lit. ann. 1402. ex Reg. 157. ch. 329 :
Le Dimenche que l'en chante
en sainte église
Lætare Jhierusalem,
que l'en dit la Mi-karesme, etc.
Carena, est etiam remissio seu indulgentia ejusmodi 40. dierum ; quæ a summo Pontifice
vel ab Episcopis indulgetur. Inscriptio ann. 1225. in Ecclesia SS. Vincentii et Anastasii
ad tres fontes Romæ, ex Panvinio de 7. Eccles. pag. 111 :
Septem annis et septem
Carinea remissionis confessi criminis solutionisque detur ei.
Lambertus Monach.
Trevir. de Inventione corp. S. Mathiæ cap. 4. § 20 :
Iste Eugenius Papa et Adalbero
Archiepiscopus Trevirensis contulerunt ad dedicationem Monasterii nostri... 18.
Carenas.
Num. 21 :
Contulit 1. annum indulgentiæ, et 4. Carenas.
Chronicon Collegiatæ S. Stephani tom. 2. Rerum Mogunt.
pag. 545. edit. 1722 :
He sunt gracie Archiepiscopales et Episcopales date
benefactoribus fabrice Ecclesie S. Stephani Magunt... Item de Episcopis et Romanis
Pontificibus bis mille dies et centum Carenas, per quas anime fidelium debent
tormentari et puniri in purgatorio.
Adde Browerum in Antiq.
Fuld. pag. 122. 133. Ludewig. Reliq. MSS. tom. 1. pag.
386.
et Chart. Ulrici Episcop. Raceburg.
ann. 1280. ap. Westphal. Monum. Cimbric. vol. 2. col. 49. Alias ap. Guden. Cod. Dipl.
vol. 3. pag. 1116. 1118. 1129.
Quadragena, Idem quod
Carena, In dulgentia 40. dierum. Vide Bullam Urbani II. PP.
apud Baron. ann. 1093. num. 16.