« »
 
[]« 2 cariagium » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 169b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CARIAGIUM2
2. CARIAGIUM, Idem quod Cario, Jus cariatoris seu illius, qui decimas colligebat easque cariabat in horreum decimatoris. Charta ann. 1207. ex Chartul. S. Juliani ch. 10 :
Cum Adam de Aisne ex parte uxoris suæ Elizabeth, in decima hospitalis S. Juliani Cameracensis, quam habet apud Aisne, Cariagium reclamaret ; tandem dom. Robertus canonicus Cameracensis, procurator ejusdem hospitalis, de consensu fratrum ejusdem loci, et idem Adam cum uxore sua de consensu domini Johannis de Aisne, de quo idem Cariagium se dicebant in feodum obtinere, sub pœna xl. lib. Camerac. in nos compromissionem fecerunt.
Aliud vero sonat vox Cariage, in Stat. pro fillanderiis ex Lib. 1. ordinat. super artif. Paris. fol. 31. v° :
Item que aucun ne aucune ne pourra ou devra mettre fil, tant de Tournay, ne de quelque autre pays que ce soit, ou Cariage ne ouvrage de Paris.
Ubi haud scio an idem sit quod Carisel vel Charrier, tela scilicet grossior, vulgo Canevas ; an ea appellatione comprehendatur universa lintearia supellex ? Vide Canavacium in Canava 2. Ut ut est Carier, pro Carder, Carminare, usurpatum videtur, in Stat. pro merceriis ann. 1407. tom. 9. Ordinat. reg. Franc. pag. 307. art. 21 :
Que aucun ne aucune ne fasse à Paris ne en la Banlieue, Carier soye, là où il ait parmi la soye autre chose que la soye, sur peine de perdre la soye.